Numbers 22:18
Respondit Balaam: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar. + 22.18 Si dederit mihi Balac, etc. AUG., quæst. 48. Quod ait Balam iterum ad se missis honoratioribus nuntiis, etc., usque ad unde Secuti viam Balaam filii Beor, qui mercedem iniquitatis dilexit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi: veni, et maledic populo isti.
19Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus.
Cross References
Numbers 22:8ille respondit: Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum: + 22.8 Venit Deus, etc. Non dicitur utrum in somnis hoc factum sit, quamvis per noctem factum esse constet. Postea enim dicit Scriptura: Exsurgens Balaam mane, etc. Nemo glorietur, si sibi Deus loquitur. Novit enim quomodo loquendum sit cum talibus, cum loquatur etiam cum reprobis: qui et cum per angelos loquitur, ipse loquitur. ORIG., Hom. 13. Venit Deus, et ait ad eum, etc. Potest objici: Licet invocet Balaam dæmones, etc., usque ad et ad magnæ fidei argumentum parvum puerum quasi magnum regem venerati sunt.
Numbers 23:26Et ille ait: Nonne dixi tibi quod quidquid mihi Deus imperaret, hoc facerem?
Joshua 24:10et ego nolui audire eum, sed e contrario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu ejus.
1 Kings 22:14Cui Michæas ait: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar.
Job 3:15aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento; + 3.15 Cum principibus qui possident aurum. Principes sunt Ecclesiæ rectores, etc., usque ad qui autem futura prævidit, jam præterita recolit.
Acts 8:20Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. + 8.20 Pecunia tua. Non nostra, qui non cupimus, sed tua, quam Spiritui comparas, ut illam pro eo vendas, et illam Spiritu emas. Ideo Spiritum emere volebat, ut aliis vendens eum, plus accipere posset. Pecunia. RAB. Ex hoc exemplum capitur, ut perditorum eleemosyna non recipiatur. Apostoli nolentes pecuniam, dicunt, sit tecum, id est tuam retine, et hoc, in perditionem, ut, pecunia injuste congregata, pœnam æternam luas.