Numbers 22:4
dixit ad majores natu Madian: Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3et quod pertimuissent eum Moabitæ, et impetum ejus ferre non possent,
Cross References
Numbers 22:7Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac, + 22.7 Divinationis pretium. Alii: Divinacula in artibus, quas curiositas humana composuit. Sunt quædam quæ Scriptura divinacula nominavit. Gentilis autem consuetudo vel tripodas vel cortinas, vel hujusmodi vocabulis appellat, quæ quasi ad hoc consecrata, moveri ab eis et contrectari solent. Sed divina Scriptura Ephod vernaculo sermone nominat in prophetis, quod tradunt esse indumentum prophetantium I Reg. 30.. Aliud tamen in divina Scriptura prophetia, aliud divinatio. Ait enim: Non erit auguratio in Jacob, neque divinatio in Isræl. Abdicatur ergo penitus divinatio, opere enim et ministerio dæmonum impletur. Igitur Balaam acceptis divinaculis, cum solerent ad se dæmones venire, fugatos videt et Deum adesse: quem ideo dicit se interrogare, quia consuetos sibi apparere non videt. Venit ergo Deus ad Balaam, non quia sit dignus, sed ut fugentur illi qui ad maledicendum et malefaciendum adesse consueverant: hinc enim providebat Deus populo suo.
Numbers 25:15Porro mulier Madianitis, quæ pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum.
Joshua 13:21et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian: Hevæum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores terræ.
1 Kings 11:18Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan, et introierunt Ægyptum ad Pharaonem regem Ægypti: qui dedit ei domum, et cibos constituit, et terram delegavit.