Numbers 22:7
Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac, + 22.7 Divinationis pretium. Alii: Divinacula in artibus, quas curiositas humana composuit. Sunt quædam quæ Scriptura divinacula nominavit. Gentilis autem consuetudo vel tripodas vel cortinas, vel hujusmodi vocabulis appellat, quæ quasi ad hoc consecrata, moveri ab eis et contrectari solent. Sed divina Scriptura Ephod vernaculo sermone nominat in prophetis, quod tradunt esse indumentum prophetantium I Reg. 30.. Aliud tamen in divina Scriptura prophetia, aliud divinatio. Ait enim: Non erit auguratio in Jacob, neque divinatio in Isræl. Abdicatur ergo penitus divinatio, opere enim et ministerio dæmonum impletur. Igitur Balaam acceptis divinaculis, cum solerent ad se dæmones venire, fugatos videt et Deum adesse: quem ideo dicit se interrogare, quia consuetos sibi apparere non videt. Venit ergo Deus ad Balaam, non quia sit dignus, sed ut fugentur illi qui ad maledicendum et malefaciendum adesse consueverant: hinc enim providebat Deus populo suo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 23:23Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israël: temporibus suis dicetur Jacob et Israëli quid operatus sit Deus. + 23.23 Non est augurium in Jacob. ORIG., hom. 16 in Num. Alia littera, etc., usque ad neque divinatio in Isræl. Sequitur: In tempore dicetur Jacob, et Isræli quod perficiet Deus: id est cum oportet, cum expedit, etc., usque ad quæ Moyses his credo de causis vocavit immunda. In Isræl. Qui per fidei puritatem et munditiam mentis videt Deum, nec ipsum Balaam reciperet, sed verbum quod Deum posuit in ore ejus respuere non audet. Nisi enim verbum a Deo esset, non illud famulo suo Moysi procul absenti, cum Balaam hæc diceret, revelasset.
1 Samuel 9:7Dixitque Saul ad puerum suum: Ecce ibimus: quid feremus ad virum Dei? panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus ut demus homini Dei, nec quidquam aliud. + 9.7 Demus homini. Quamvis dare decreverint, non legimus quod Samuel acceperit, si tamen accepisset, non reputaretur in divinationis præmium, sed in prophetæ stipendium.
Isaiah 56:11Et canes imprudentissimi nescierunt saturitatem; ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam: omnes in viam suam declinaverunt; unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum.
Micah 3:11Principes ejus in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede docebant, et prophetæ ejus in pecunia divinabant: et super Dominum requiescebant, dicentes: Numquid non Dominus in medio nostrum? non venient super nos mala.
1 Timothy 6:9Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. + 6.9 Nam qui volunt. Hoc dicitur his qui volunt et non sunt, ne desiderent. Jam divitibus aliud dicitur, scilicet non superbe sapere, sed dare pauperibus. Incidunt in tentationem et laqueum diaboli, quia radix omnium malorum, etc. Non est genus mali quod non ex cupiditate aliquando proveniat, quia radix omnium malorum est cupiditas.
2 Peter 2:15derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit: