The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 22 › Numbers 22:8

Numbers 22:8

ille respondit: Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum: + 22.8 Venit Deus, etc. Non dicitur utrum in somnis hoc factum sit, quamvis per noctem factum esse constet. Postea enim dicit Scriptura: Exsurgens Balaam mane, etc. Nemo glorietur, si sibi Deus loquitur. Novit enim quomodo loquendum sit cum talibus, cum loquatur etiam cum reprobis: qui et cum per angelos loquitur, ipse loquitur. ORIG., Hom. 13. Venit Deus, et ait ad eum, etc. Potest objici: Licet invocet Balaam dæmones, etc., usque ad et ad magnæ fidei argumentum parvum puerum quasi magnum regem venerati sunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said unto them, Lodge here this night, and I will bring you word again, as the LORD shall speak unto me: and the princes of Moab abode with Balaam.

In Context

7Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac, + 22.7 Divinationis pretium. Alii: Divinacula in artibus, quas curiositas humana composuit. Sunt quædam quæ Scriptura divinacula nominavit. Gentilis autem consuetudo vel tripodas vel cortinas, vel hujusmodi vocabulis appellat, quæ quasi ad hoc consecrata, moveri ab eis et contrectari solent. Sed divina Scriptura Ephod vernaculo sermone nominat in prophetis, quod tradunt esse indumentum prophetantium I Reg. 30.. Aliud tamen in divina Scriptura prophetia, aliud divinatio. Ait enim: Non erit auguratio in Jacob, neque divinatio in Isræl. Abdicatur ergo penitus divinatio, opere enim et ministerio dæmonum impletur. Igitur Balaam acceptis divinaculis, cum solerent ad se dæmones venire, fugatos videt et Deum adesse: quem ideo dicit se interrogare, quia consuetos sibi apparere non videt. Venit ergo Deus ad Balaam, non quia sit dignus, sed ut fugentur illi qui ad maledicendum et malefaciendum adesse consueverant: hinc enim providebat Deus populo suo.

9Quid sibi volunt homines isti apud te?

Read all of Numbers 22

Cross References

Numbers 12:6dixit ad eos: Audite sermones meos: si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. + 12.6 Si quis. ORIG., ubi supra. Audite quantum beneficii conferunt obtrectantes, etc., usque ad vel ad ipsum Deus non loquitur in ænigmate, sed in specie.

Numbers 22:19Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus.

Numbers 23:3Dixitque Balaam ad Balac: Sta paulisper juxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus, et quodcumque imperaverit, loquar tibi.

Numbers 24:13Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo: sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar? + 24.13 Non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni. Sciens Balaam quod non sibi per ministros solitos responsa deferrentur, sed ab eo qui habet omnium potestatem, recte videtur protestatus se non posse præterire verbum Domini, vel proferre aliquid boni vel mali ex ore suo. Qui enim loquitur, non potest sacrificiis vel muneribus permutari, apud quem non est transmutatio, et ideo non potest sacerdos mercede mutari, ubi Deus muneribus non movetur. Discessurus tamen Balam incipit iterum prophetare. Et dicit: Consilium do tibi, etc.

1 Kings 22:14Cui Michæas ait: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar.

Ezekiel 33:31Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 22:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 22:7Numbers 22Numbers 22:9 →