The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 23 › Numbers 23:11

Numbers 23:11

Dixitque Balac ad Balaam: Quid est hoc quod agis? ut malediceres inimicis meis vocavi te, et tu e contrario benedicis eis. + 23.11 Quid est hoc? Balac contra spem benedictiones pro maledictionibus audiens, et ultra non ferens, prophetantis verba interrupit. ID. Non vult amarus rex benedictionem, sed maledicta quærit: est enim de cognatione illius cui dicitur: Maledictus tu ab omnibus bestiis terræ Gen. 3.. Dixit ergo Balac. Putat eum perterritum Isrælis multitudine, et ideo non ausum maledicere, et mutationem loci sibi prodesse.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Balak said unto Balaam, What hast thou done unto me? I took thee to curse mine enemies, and, behold, thou hast blessed them altogether.

In Context

10Quis dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum stirpis Israël? Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia.] + 23.10 Moriatur anima mea. ID. De se prophetare videtur: sed secundum litteram nec in Balaam, nec in illo Isræl factum est, nec fieri potuit, nec enim intra ipsos, sed ab ipsis mortuus est. ID. Moriatur anima mea morte justorum, etc., usque ad: sed fides quæ per dilectionem operatur Gal. 5.. GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 27. Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum, etc. Multi intra Ecclesiam, etc., usque ad unde, Vultus ejus non sunt amplius in diversa mutati I Reg. 1.. Et fiant novissima mea horum, etc. ORIG. Hoc in Magis, qui de Oriente primi venerunt adorare Christum Matth. 2., potest intelligi, qui de genere Balaam erant per generis successionem, et per disciplinæ traditionem. Constat enim eos agnovisse stellam quam prædixerat Balaam in Isræl orituram

12Cui ille respondit: Num aliud possum loqui, nisi quod jusserit Dominus?

Read all of Numbers 23

Cross References

Numbers 22:11dicens: Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ: veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum.

Numbers 23:7assumptaque parabola sua, dixit: [De Aram adduxit me Balac rex Moabitarum, de montibus orientis: Veni, inquit, et maledic Jacob; propera, et detestare Israël. + 23.7 Veni, inquit, et maledic mihi Jacob. ORIG. hom. 15. In Latinis sermonibus, etc., usque ad ideoque dicit verbum Dei positum in ore ejus.

Nehemiah 13:2eo quod non occurrerint filiis Israël cum pane et aqua, et conduxerint adversum eos Balaam ad maledicendum eis: et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 23:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 23:10Numbers 23Numbers 23:12 →