Numbers 23:12
Cui ille respondit: Num aliud possum loqui, nisi quod jusserit Dominus?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he answered and said, Must I not take heed to speak that which the LORD hath put in my mouth?
In Context
Cross References
Numbers 22:20Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias. + 22.20 Venit ergo Deus. Molestus est Deo Balaam, et prope extorquet permitti sibi, ut eat maledicere filiis Isræl, et invocet dæmones ad quem jam venerat Deus. ORIG., Hom. 13. Difficile est in explanatione historiæ, etc., usque ad quia apud Deum otiosa non sunt nec malorum nec bonorum opera. Si vocare. RAB. Balaam divinus erat, etc., usque ad non tam corde et sensu, quam ore et sermone. ORIG. Si videas contrariam potestatem, etc., usque ad scilicet ex gentibus credentes.
Numbers 23:3Dixitque Balaam ad Balac: Sta paulisper juxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus, et quodcumque imperaverit, loquar tibi.
Numbers 23:26Et ille ait: Nonne dixi tibi quod quidquid mihi Deus imperaret, hoc facerem?
Proverbs 26:25Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius.
Titus 1:16Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi. + 1.16 Factis autem. Si negatio non tantum lingua fit, sed etiam factis, certe multos invenimus Antichristos, qui ore confitentur Christum, et moribus dissentiunt ab eo. Quisquis factis negat Christum Antichristus est. Tales sunt omnes mali catholici, qui non verbis, sed factis negant. Nolite ergo esse tanquam de fide securi, adjungite fidei rectæ vitam rectam, ut Christum confiteamini, et verbis vera docendo, et factis bene vivendo. Nam si confitemini verbis et non factis, fides tantum meorum proprie fides est dæmoniorum.