Numbers 22:11
dicens: Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ: veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Respondit: Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me,
12Dixitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis, neque maledicas populo: quia benedictus est.
Cross References
Genesis 27:29Et serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ: qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.]
Numbers 23:11Dixitque Balac ad Balaam: Quid est hoc quod agis? ut malediceres inimicis meis vocavi te, et tu e contrario benedicis eis. + 23.11 Quid est hoc? Balac contra spem benedictiones pro maledictionibus audiens, et ultra non ferens, prophetantis verba interrupit. ID. Non vult amarus rex benedictionem, sed maledicta quærit: est enim de cognatione illius cui dicitur: Maledictus tu ab omnibus bestiis terræ Gen. 3.. Dixit ergo Balac. Putat eum perterritum Isrælis multitudine, et ideo non ausum maledicere, et mutationem loci sibi prodesse.
Joshua 24:10et ego nolui audire eum, sed e contrario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu ejus.