Numbers 22:12
Dixitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis, neque maledicas populo: quia benedictus est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 12:2Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus. + 12.2 Faciamque te in gentem magnam, etc. ISID. Duo promittuntur Abræ, quod scilicet terram Chanaan semen ejus possidebit, cum dicitur: Et veni in terram quam monstrabo tibi. Aliud autem longe præstantius, non de carnali, sed de spirituali semine, quo pater futurus est, non tantum gentis Judaicæ, sed omnium gentium fidem suam sequentium; quod ita promittitur: Et benedicentur in te omnes gentes terræ.
Numbers 22:19Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus.
Numbers 23:13Dixit ergo Balac: Veni mecum in alterum locum unde partem Israël videas, et totum videre non possis: inde maledicito ei. + 23.13 Videre non possis. Demens putavit Isræliticam gratiam loci abjectione celari, nesciens quia non potest abscondi civitas supra montem posita.
Numbers 23:23Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israël: temporibus suis dicetur Jacob et Israëli quid operatus sit Deus. + 23.23 Non est augurium in Jacob. ORIG., hom. 16 in Num. Alia littera, etc., usque ad neque divinatio in Isræl. Sequitur: In tempore dicetur Jacob, et Isræli quod perficiet Deus: id est cum oportet, cum expedit, etc., usque ad quæ Moyses his credo de causis vocavit immunda. In Isræl. Qui per fidei puritatem et munditiam mentis videt Deum, nec ipsum Balaam reciperet, sed verbum quod Deum posuit in ore ejus respuere non audet. Nisi enim verbum a Deo esset, non illud famulo suo Moysi procul absenti, cum Balaam hæc diceret, revelasset.
Deuteronomy 7:14Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis. + 7.14 Sterilis. Quædam steriles apud Judæos fuerunt, sed adeo paucæ, ut ad comparationem fecundarum viderentur nullæ.
Deuteronomy 28:6Benedictus eris tu ingrediens et egrediens. + 28.6 Ingrediens. Ingreditur ille per ostium, qui per fidem catholicam quam juxta voluntatem Dei intus meditatur et tractat: egreditur quando idem coram hominibus ad laudem Dei manifestat.