Numbers 24:15
Sumpta igitur parabola, rursum ait: [Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cujus obturatus est oculus: + 24.15 Dixit Balaam. ID. Balaam filius Beor, etc., usque ad quæ pro utilitate concessa sunt. GREG., lib. XV Moral., cap. 22. Dixit homo cujus obturatus est oculus. Nescit impius mala quæ facit, nisi cum pro eis puniri cœperit. Consilium Balaam contra Isrælitas præbuit, sed post in pœna vidit quid prius ex culpa commiserit. Electi autem quia ne peccare debeant, prævident: oculi eorum ante casum patent. Iniquus vero post casum oculos aperit, quia post culpam jam in pœna conspicit, quia malum debuit vitare quod fecit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 23:18At ille, assumpta parabola sua, ait: [Sta, Balac, et ausculta; audi, fili Sephor:
Job 27:1Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit: + 27.1 Addidit quoque, etc. GREG. in Job., l. 18. Ecclesia duobus modis patitur amara ab hostibus: vel verbis, ubi exercetur ejus sapientia; vel gladiis, ubi probatur patientia. Nunc de ea persecutione ait ubi lacessitur falsis assertionibus.