The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 27 › Numbers 27:13

Numbers 27:13

Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when thou hast seen it, thou also shalt be gathered unto thy people, as Aaron thy brother was gathered.

In Context

12Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël. + 27.12 Ascende in montem, etc. ID., hom. 22. Vide quomodo qui perfectus et beatus est, etc., usque ad Ille ergo solus debet requiri, qui peccatum non fecit. ID. Mors Moysi finis legis, etc., usque ad id est, sub velamento Patris et Filii et Spiritus sancti requiescet anima nostra.

14quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin. + 27.14 Quia offendistis, etc. AUG., quæst. 53 in Num. Eam causam mortis Moysi dicit Dominus, quam et fratris ejus, quia scilicet non sanctificaverunt eum coram populo ad aquam contradictionis, id est quia dubitaverunt quod dono ejus posset aqua de petra profluere. Mystice autem significatur, quia nec vetus sacerdotium, cujus personam Aaron gerebat, nec ipsa lex, cujus personam gerebat Moyses, introducunt populum Dei in terram æternæ hæreditatis: sed Jesus, in quo significatur Christus, id est gratia per fidem. Et Aaron quidem ante defunctus est quam Isræl in aliquam partem terræ promissionis intraret: Moyse autem adhuc vivente capta est terra Amorrhæorum et possessa, sed Jordanem cum eis non transiit. Ex aliqua enim parte lex observatur in fide Christiana. Ibi enim sunt etiam præcepta quæ usque hodie Christiani observare jubentur. Sacerdotium vero illud et sacrificium nullam partem tenent hodie fidei Christianæ, nisi quod in umbris futurorum acta et transacta. Cum vero ambobus fratribus, ut apponantur ad populum suum dicitur, manifestum est non esse in illis iram Dei, quæ separat a pace æternæ societatis. Unde patet non solum officia, sed et mortes eorum signa fuisse futurorum, non supplicia indignationis Dei. Provideat. Nota, non elegit filios, non nepotes, nec rogat ut constituantur duces: Dei judicio electionem committit.

Read all of Numbers 27

Cross References

Genesis 25:8Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum. + 25.8 Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis, et plenus dierum, congregatusque est ad populum suum. Et sepelierunt eum, etc. HIERON. male in LXX additum est: Deficiens mortuus est Abraham, quia non convenit Abrahæ deficere vel minui. Illud quoque quod posuimus in senectute bona senex et plenius in Græcis codicibus ponitur, plenus dierum; quod cum sensum videatur exponere, eo quod luce et diei operibus plenus occubuerit, magis tamen ad anagogen facit, si simpliciter ponatur plenus. Glossa Græca. Ecce Moses vitam venturi sæculi novit, nemo enim his qui non sunt, apponi potest.

Numbers 20:24Pergat, inquit, Aaron ad populos suos: non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israël, eo quod incredulus fuerit ori meo, ad aquas contradictionis.

Numbers 33:38Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor jubente Domino: et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israël ex Ægypto, mense quinto, prima die mensis, + 33.38 Aaron sacerdos in, etc. ISID. Eodem anno mortuus est Aaron, quo novus populus terram promissionis intraturus erat. Et quanquam in monte, Eleazaro sacerdotium dereliquerit, et lex eos qui eam impleverint perducat ad summum; tamen ipsa sublimitas non est trans fluenta Jordanis, sed in extremis terrenorum operum finibus. Et plangit eum populus triginta diebus: Aaron, plangitur, Jesus non plangitur; in lege, descensus ad inferos; in Evangelio, ad paradisum ascensio.

Deuteronomy 31:14Et ait Dominus ad Moysen: Ecce prope sunt dies mortis tuæ: voca Josue, et state in tabernaculo testimonii, ut præcipiam ei. Abierunt ergo Moyses et Josue, et steterunt in tabernaculo testimonii:

Deuteronomy 32:50Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 27:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 27:12Numbers 27Numbers 27:14 →