The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 27 › Numbers 27:14

Numbers 27:14

quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin. + 27.14 Quia offendistis, etc. AUG., quæst. 53 in Num. Eam causam mortis Moysi dicit Dominus, quam et fratris ejus, quia scilicet non sanctificaverunt eum coram populo ad aquam contradictionis, id est quia dubitaverunt quod dono ejus posset aqua de petra profluere. Mystice autem significatur, quia nec vetus sacerdotium, cujus personam Aaron gerebat, nec ipsa lex, cujus personam gerebat Moyses, introducunt populum Dei in terram æternæ hæreditatis: sed Jesus, in quo significatur Christus, id est gratia per fidem. Et Aaron quidem ante defunctus est quam Isræl in aliquam partem terræ promissionis intraret: Moyse autem adhuc vivente capta est terra Amorrhæorum et possessa, sed Jordanem cum eis non transiit. Ex aliqua enim parte lex observatur in fide Christiana. Ibi enim sunt etiam præcepta quæ usque hodie Christiani observare jubentur. Sacerdotium vero illud et sacrificium nullam partem tenent hodie fidei Christianæ, nisi quod in umbris futurorum acta et transacta. Cum vero ambobus fratribus, ut apponantur ad populum suum dicitur, manifestum est non esse in illis iram Dei, quæ separat a pace æternæ societatis. Unde patet non solum officia, sed et mortes eorum signa fuisse futurorum, non supplicia indignationis Dei. Provideat. Nota, non elegit filios, non nepotes, nec rogat ut constituantur duces: Dei judicio electionem committit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For ye rebelled against my commandment in the desert of Zin, in the strife of the congregation, to sanctify me at the water before their eyes: that is the water of Meribah in Kadesh in the wilderness of Zin.

In Context

13Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron:

15Cui respondit Moyses:

Read all of Numbers 27

Cross References

Numbers 20:1Veneruntque filii Israël et omnis multitudo in desertum Sin, mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco. + 20.1 Veneruntque filii, etc. ISID., in Num., tom. 5. Tricesima tertia mansio est in deserto Sin: hæc est Cades. Sin autem interpretatur sancta, per antiphrasin: sicut dicitur lucus cum minime luceat; vel bellum, cum sit horridum. In hac mansione Maria moritur et sepelitur, quæ significat prophetiam mortuam, sicut Moyses et Aaron legis et sacerdotii finem, qui non valent ad terram promissionis pervenire, nec populum de solitudine hujus mundi educere, quod facit solus Jesus, id est, Salvator Dei filius. Percutiens virga. AUG., quæst. 35. Quia de petra aqua educta est, etc., usque ad duo enim ligna sunt crux.

Numbers 20:8Tolle virgam, et congrega populum, tu et Aaron frater tuus, et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo et jumenta ejus.

Numbers 20:24Pergat, inquit, Aaron ad populos suos: non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israël, eo quod incredulus fuerit ori meo, ad aquas contradictionis.

Deuteronomy 32:51quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas contradictionis in Cades deserti Sin: et non sanctificastis me inter filios Israël.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 27:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 27:13Numbers 27Numbers 27:15 →