Numbers 27:16
Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc: + 27.16 Provideat Dominus Deus. ORIG. Recessurus de sæculo, etc., usque ad ut possint eum audire filii Isræl. Spiritus. Sanctus scilicet. Non enim de spiritu hominis hoc diceret, quem nullus erat qui non haberet. Jubetur tamen manus ei imponere, ne quisquam quantalibet pollens gratia sacramenta consecrationis audeat recusare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Let the LORD, the God of the spirits of all flesh, set a man over the congregation,
In Context
Cross References
Deuteronomy 31:14Et ait Dominus ad Moysen: Ecce prope sunt dies mortis tuæ: voca Josue, et state in tabernaculo testimonii, ut præcipiam ei. Abierunt ergo Moyses et Josue, et steterunt in tabernaculo testimonii:
1 Kings 5:5Quam ob rem cogito ædificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo, dicens: Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse ædificabit domum nomini meo.
Jeremiah 23:4Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos: non formidabunt ultra, et non pavebunt, et nullus quæretur ex numero, dicit Dominus.]
Ezekiel 34:23[Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas, servum meum David: ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem.
Matthew 9:38Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
Acts 20:28Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.