The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 27 › Numbers 27:20

Numbers 27:20

et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël. + 27.20 Et dabis. ISID. in Num. Jesus succedit Moysi, etc., usque ad et remissionem peccatorum, etc. Et partem gloriæ. Quasi, facies eum socium gloriæ tuæ: non enim res hujusmodi quasi partiliter divisæ minuuntur, sed totæ sunt omnibus, totæ singulis, qui earum habent societatem. Ut audiat, etc. ORIG., hom. 22 Si sacrificia et instituta legalia usque in præsens mansissent, Evangelii fidem exclusissent. Erat enim in illis magnitudo et reverentiæ plena religio, quæ primo aspectu stupefaceret intuentem. Quis enim videns sanctuarium, altare, sacerdotes sacrificium consummantes, et omnem illius rei ordinem, non putaret plenissimum hunc esse ritum quo Deus coleretur creator omnium? Sed gratias adventui Christi, qui illa destruit quæ magna videbantur in terris, et cultu Dei a visibilibus ad invisibilia transtulit, et a temporalibus ad æterna. Sed ipse Christus aures requirit quæ hæc audiant, et oculos qui hæc videant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And thou shalt put some of thine honour upon him, that all the congregation of the children of Israel may be obedient.

In Context

19Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine:

21Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo. + 27.21 Pro hoc, etc. Moraliter instruimur, ut quisquis accipiat potestatem in populo secundum magisterium divinæ legis quæ in sacerdotis officio maxime commendatur vitam suam et subditorum ordinet atque regat.

Read all of Numbers 27

Cross References

Numbers 11:28Statim Josue filius Nun, minister Moysi, et electus e pluribus, ait: Domine mi Moyses, prohibe eos.

Joshua 1:17Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi: tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse.

1 Samuel 10:9Itaque cum avertisset humerum suum ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud, et venerunt omnia signa hæc in die illa.

2 Kings 2:15Videntes autem filii prophetarum qui erant in Jericho e contra, dixerunt: Requievit spiritus Eliæ super Eliseum. Et venientes in occursum ejus, adoraverunt eum proni in terram,

1 Chronicles 29:25Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israël: et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israël.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 27:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 27:19Numbers 27Numbers 27:21 →