Numbers 28:27
Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 23:18Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini. + 23.18 Septem agnos. Pro septem donis Spiritus sancti, quæ vocat agnos, quia Spiritus sanctus unum est cum Christo, de quo scriptum est: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, ideo nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto Joan. I; I Cor. 12.. Et arietes duos. Quibus inimicus ventilatur. Hæc sunt superiora mandata, et virtutes, quas aliæ sequuntur ut oves, verbi gratia: Vade et vende omnia quæ habes, et da pauperibus Matth. 9.. Cum libamentis, etc. Quæ sunt scientia et correctio; unde: Deo autem gratias, qui odorem scientiæ suæ manifestat per nos, quia Christi bonus odor sumus, etc. II Cor. 2..
Numbers 28:19Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: