bible.software › Leviticus › Leviticus 23 › Leviticus 23:18
Leviticus 23:18
Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini. + 23.18 Septem agnos. Pro septem donis Spiritus sancti, quæ vocat agnos, quia Spiritus sanctus unum est cum Christo, de quo scriptum est: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, ideo nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto Joan. I; I Cor. 12.. Et arietes duos. Quibus inimicus ventilatur. Hæc sunt superiora mandata, et virtutes, quas aliæ sequuntur ut oves, verbi gratia: Vade et vende omnia quæ habes, et da pauperibus Matth. 9.. Cum libamentis, etc. Quæ sunt scientia et correctio; unde: Deo autem gratias, qui odorem scientiæ suæ manifestat per nos, quia Christi bonus odor sumus, etc. II Cor. 2..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And ye shall offer with the bread seven lambs without blemish of the first year, and one young bullock, and two rams: they shall be for a burnt offering unto the LORD, with their meat offering, and their drink offerings, even an offering made by fire, of sweet savour unto the LORD.
In Context
17ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ, quos coquetis in primitias Domini. + 23.17 Habitaculis vestris, etc. Quia est habitaculum præcipuum, de quo dicitur: Beati qui habitunt in domo tua, Domine Psal. 82.. Et alibi: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem, etc. Psal. 26.. Panes primitiarum. Primus enim Dominus Evangelium cum lege perfecit et docuit. Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: Ego autem dico vobis: Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio Matth. 5.: hinc enim legem conjunxit Evangelio. Hinc Lucas ait: Quæ cœpit Jesus facere et docere, etc. Act. 1.. De duabus decimis, etc. De doctrina scilicet, quæ perfectam divinitatem et perfectam humanitatem docet, nec aliter possunt coqui nisi per talem doctrinam.
19Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum. + 23.19 Duosque agnos, etc. Mandata pacis et sanctimoniæ, unde: Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, etc. Heb. 12.. Hæc quia apostolico sermone dicta sunt, præcipit offerri cum panibus primitiarum, qui doctrinam Christi significant. Unde in sequentibus: Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum Joan. 10..
Read all of Leviticus 23
Cross References
Leviticus 23:12Atque in eodem die quo manipulus consecratur, cædetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini. + 23.12 Atque in eodem die. Resurrectionis, id est, elevationis manipuli, id est, quando resurrectionem celebramus, Dominici sacrificii oblivisci non debemus, ex quo oblatus est manipulus.
Numbers 28:27Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem:
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 23:18