Numbers 29:13
Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 1:3si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento: masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum: + 1.3 De armento, etc. ISID. Primum sacrificium est vitulus, id est Christus, de armento, id est de patriarcharum stirpe progenitus, qui aratro suæ crucis terram carnis nostræ perdomuit, et Spiritus sancti semen virtutum fruge ditavit. ORIG., ut supra. Vitulus superbus, caro nostra, etc., usque ad oleum autem charitatis et pacis et aliarum virtutum non habuerunt. Ad placandum, etc. Juxta LXX autem hoc acceptum dicit offerenti, scilicet si enim acceptum nobis vere sit, et cor nostrum recte judicans, nullique adhærens passioni, munus ad suscipiendum dignum probaverit: tunc orare in conspectu Domini, id est remissionem possumus obtinere. Unde coram ipso suadebimus corda nostra, quia si reprehenderit nos cor nostrum, scimus quia major est Deus corde nostro, et cognoscit omnia, etc.
Numbers 28:19Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:
Numbers 29:2Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem:
Ezra 3:4Feceruntque solemnitatem tabernaculorum, sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum præceptum opus diei in die suo. + 3.4 Feceruntque. ID., ibid. Qui de Babylone in Jerusalem ascenderant, etc., usque ad et alibi: Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus Hebr. 13.. Solemnitatem tabernaculorum. Quæ Græce scenophegia, id est fixio tabernaculorum dicitur, quæ incipit quinto decimo die mensis septimi, et durat septem diebus: in quibus præcepit Dominus populum in tabernaculis habitare, et quotidie legem scrutantes holocausta Domino offerre: quia quondam in tabernaculis scilicet morabantur in solitudine prædicante legem Mosi, et crebro sibi Deo apparente, diu exspectantes promissam requiem, ne unquam scilicet tanti beneficii gratia in oblivionem veniret. Per ordinem. Quia quidquid inordinate geritur, meritum perfectionis amittit: quia honor regis judicium diligit. Quæ enim in honorem summi regis agimus certi, necesse est discretione judicii, quando vel quantum sint agenda, distinguamus.
Hebrews 10:12hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, + 10.12 Sedet in dextera. Bene potest consummare qui sic meruit exaltari.