Ezra 3:4
Feceruntque solemnitatem tabernaculorum, sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum præceptum opus diei in die suo. + 3.4 Feceruntque. ID., ibid. Qui de Babylone in Jerusalem ascenderant, etc., usque ad et alibi: Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus Hebr. 13.. Solemnitatem tabernaculorum. Quæ Græce scenophegia, id est fixio tabernaculorum dicitur, quæ incipit quinto decimo die mensis septimi, et durat septem diebus: in quibus præcepit Dominus populum in tabernaculis habitare, et quotidie legem scrutantes holocausta Domino offerre: quia quondam in tabernaculis scilicet morabantur in solitudine prædicante legem Mosi, et crebro sibi Deo apparente, diu exspectantes promissam requiem, ne unquam scilicet tanti beneficii gratia in oblivionem veniret. Per ordinem. Quia quidquid inordinate geritur, meritum perfectionis amittit: quia honor regis judicium diligit. Quæ enim in honorem summi regis agimus certi, necesse est discretione judicii, quando vel quantum sint agenda, distinguamus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 5:13Præfecti quoque operum instabant, dicentes: Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ.
Exodus 29:38Hoc est quod facies in altari: agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,
Leviticus 23:34Loquere filiis Israël: A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino. + 23.34 A quintodecimo die. ISICH. Hoc numero inchoatur festivitas, etc., usque ad ædificatio non manufacta in cœlis habetur II Cor. 5..
Numbers 29:39Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris: præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.
Jeremiah 52:34Et cibaria ejus, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis, statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suæ, cunctis diebus vitæ ejus.
John 7:2Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia. + 7.2 Dies festus. Non quod unus, sunt enim septem, sed more eorum quotquot sunt, quasi unus dicuntur propter unam festivitatem scenopegia festivitas tabernaculorum, quia mense septimo Judæi habitabant in tabernaculis: in memoriam illorum in quibus patres eorum habitaverunt in deserto.