bible.software › Numbers › Numbers 3 › Numbers 3:13
Numbers 3:13
Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël: ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Because all the firstborn are mine; for on the day that I smote all the firstborn in the land of Egypt I hallowed unto me all the firstborn in Israel, both man and beast: mine shall they be: I am the LORD.
In Context
12Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitæ mei. + 3.12 Ego tuli Levitas. ID., quæst. 6. Quid est quod Levitas, etc., usque ad nec pro his computari posteros Levitarum vel pecorum eorum. ORIG. hom. 3 in Num. Ego assumpsi Levitas de medio filiorum Isræl pro omni primogenito, etc. Levitæ assumuntur pro primogenitis, etc., usque ad ut sit plus pro primogenito assumi, quam primogenitum nasci. LXX: Ex medio filiorum Isræl, etc. Tertius est Levi inter filios Isræl, de quo ergo medio assumuntur Levitæ? Invenio Sunamitem fiducialiter regi Isræl respondentem: In medio populi mei ego habito IV Reg. 4.. Et de Christo Joannem dicentem: Medius vestrum stat, quem vos nescitis. Puto ergo eum qui nunquam declinaverit ad dexteram vel ad sinistram, dici posse medium stare, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus Isa. 53.. Et quia semper stat, medius stare dicitur. Qui vero imitator ejus est, sicut Sunamitis, stare quidem non dicitur, quia aliquando aut ad dexteram inclinatur, aut ad sinistram, Nemo enim mundus a sorde, nec si unius diei fuerit vita ejus Job 15.: habitare tamen dicitur in medio populi. Levitæ ergo assumuntur de medio filiorum Isræl. Levitæ enim sunt, qui non cognoverunt dexteram et sinistram suam, sed sequentes Mosen, id est, legem Dei, non pepercerunt patri vel matri. Et tu ergo si, veniente tentatione et ira peccati, nec inclineris ad dexteram vel ad sinistram, non prævariceris legem Dei, sed stes medius fixus et stabilis, nec curves genua tua peccato, nec pecudis caput, scilicet, stultitiæ sequaris imaginem: assumeris de medio filiorum Isræl, et in primitivorum numero collocaberis. Aperit. Non quicunque aperuit vulvam, primatu dignus est, unde: Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero, locuti sunt falsa Psal. 57.. Quomodo enim quis errare potuit a via Dei, statim ut de ventre matris exivit? Aut quomodo potuit falsa loqui nuper editus puer? Necessarium est ergo ventrem et vulvam talem requirere cui possit convenire, Alicnati sunt peccatores a vulva, etc. Et illa erit vulva, quam aperit omnis primitivus qui sanctificatur Domino. Aperuit Dominus vulvam Liæ quæ erat clausa, et peperit patriarchas; similiter et Rachel ut pareret etiam ipsa cujus visus erat perspicax et decorus aspectus Gen. 29, 30.. In multis vero Scripturæ locis invenies aperiri vulvas, quarum si singulas pro locis consideres, invenies quomodo errant peccatores a vulva, et alii aperientes vulvam sanctificantur in ordine primitivorum. Ex quo. ORIG. Quia non prius sanctificati sunt primogeniti Isræl, etc., usque ad et in primitivorum ordine collocaret.
14Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens:
Read all of Numbers 3
Cross References
Exodus 13:2Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israël, tam de hominibus quam de jumentis: mea sunt enim omnia. + 13.2 Sanctifica mihi omne primogenitum, etc. Quia occidi omnia primogenita Ægyptiorum in liberatione vestra.
Exodus 13:15Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum: idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo.
Exodus 34:19Omne quod aperit vulvam generis masculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.
Numbers 3:41Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël: ego sum Dominus: et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël.
Numbers 18:6Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israël, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus.
Numbers 33:4et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem), + 33.4 Et in diis eorum. Omnes dii gentium dæmonia. In quibus faciet Dominus vindictam in die judicii. Facit et nunc, cum qui ab illis deceptus fuerat, ut idola coleret, per verbum Domini conversus Deum colit; vel cum fornicator ad pudicitiam convertitur, et se errasse deplorat, ipsius pœnitentiæ lacrymis uritur dæmon; vel de superbia ad humilitatem, de luxuria ad parcimoniam. Quantis eos putas agi tormentis, si quem videant vendere omnia sua, et dare pauperibus, et tollere crucem suam, et sequi Christum: vel cum viderint fraudis suæ nebulas per agnitionem divinæ legis reserari? Non enim sine ipsis consummatur peccatum. Nobis ergo summopere agendum est, ne Ægyptiorum primogenita, vel deos eorum, quos Dominus exstinxit, resuscitemus in nobis, si dederimus eis locum operandi in nobis quæ Dominus odit. Sic enim Dominus puniet deos Ægyptiorum de emendatione nostra et conversatione.
This Verse In Other Editions
Study Numbers 3:13