Numbers 3:38
Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur. + 3.38 Ad orientalem plagam. Orientalis plaga ortum fidei significat, ubi Moyses, qui interpretatur assumptus de aqua, et Aaron mons fortitudinis, cum filiis suis castrametantur. Qui enim in Ecclesia præsunt, quibus claves regni cœlestis commissæ sunt Matth. 6., debent introitus ordinem cognoscere, et aliis prædicare. Quia oportet quemque in lucem fidei per portam confessionis ad aquam baptismi intrare, ut de aqua assumptus sit filius adoptionis; et robore constantiæ gignens filios boni operis, introitum fidei, per quem in Ecclesiam ingressus est, diligenter custodiat, ne otiosus et inutilis abjiciatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
37columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus.
Cross References
Numbers 1:53Porro Levitæ per gyrum tabernaculi figent tentoria, ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israël, et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii.
Numbers 3:7et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii,
Numbers 3:23Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem, + 3.23 Hi post tabernaculum metabuntur. Filiorum Levi ordo conveniens ostenditur, ubi scilicet qui primi sunt in ordine, orientis plagam observent Moyses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Isræl. Caathitæ, unde Moyses et Aaron orti sunt, meridianam plagam obtineant, sub cura Eleazari sacerdotis, qui major est filiis Aaron. Post hos Gersonitæ ad occidentalem plagam sub cura Eliasaph. Novissimi Meraritæ ad septentrionalem plagam, sub custodia Ithamar filii Aaron minoris. In his vero moraliter exprimitur quod ministri ecclesiæ debent diligenter ordinem suum servare, nec majora appetere quam proprius locus exposcit.
Numbers 3:35Princeps eorum Suriel filius Abihaiel: in plaga septentrionali castrametabuntur. + 3.35 In plaga. Extremi Meraritæ sub Ithamar qui interpretatur amarus, vel ubi palma plagam aquilonis sortiti sunt, ubi glacialis horror perdurat. In quo monentur Ecclesiæ ministri, ne securitate torpeant; quia licet per januam fidei jam in Ecclesiam intraverint, lumen scientiæ perceperint, desideria carnis mortificaverint, nondum tamen ad perfectam suavitatem, id est, ad æternam beatitudinem, pervenerunt. Restat aliquid amarum; cum illo certandum est, qui ad aquilonem dirigit solium suum, cujus duritiam molliri impossibile est; unde: Cor ejus indurabitur quasi lapis, etc. Isa. XIV; Job 21.. Cum autem superabitur, adepta palma exsultandum est et lætandum.
1 Chronicles 6:48Fratres quoque eorum Levitæ, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini. + 6.48 Levitæ qui. Quia omnis ordo ecclesiasticus secundum apostolorum traditionem, et qui primatum tenent, totum ministerium agunt in Ecclesia Dei; unde: Ut scias quomodo oporteat te conversari in domo Dei, quæ Ecclesia Dei vivi, etc. I Tim. 3..