Numbers 32:4
terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israël, regio uberrima est ad pastum animalium: et nos servi tui habemus jumenta plurima, + 32.4 Terra quam percussit Dominus. GREG., lib. XXVII Moral., cap. 10. Sunt multi in Ecclesia qui parvuli esse despiciunt, etc., usque ad dum transitoriis excæcantur. Jumenta plurima. ORIG. Jumenta et pecora multa sunt, etc. Prior populus, etc., usque ad qui est terra promissionis intrare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon,
Cross References
Numbers 21:24A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon: quia forti præsidio tenebantur termini Ammonitarum. + 21.24 In ore gladii. Vivus est sermo Dei, efficax, et penetrabilior omni gladio, etc. Heb. 4.. De quo dicit Apostolus: Et gladium Spiritus quod est verbum Dei Eph. 5.. In hujus ore cadit Sehon, id est diabolus. Terra ejus. Omnis terrena regio terra Sehon dicitur; sed Christus et Ecclesia ejus in omni terra Sehon dominatur. RAB. Jeboc civitas finisque regni Sehon, etc., usque ad vocatum est nomen ejus Isræl.
Numbers 21:35Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum ejus usque ad internecionem, et possederunt terram illius.
1 Chronicles 4:41Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiæ regis Juda: et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in præsentem diem: habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt.
Micah 7:14[Pasce populum tuum in virga tua, gregem hæreditatis tuæ, habitantes solos, in saltu, in medio Carmeli. Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos.