Numbers 32:5
precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Quibus respondit Moyses: Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis?
Cross References
Deuteronomy 1:37Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit: Nec tu ingredieris illuc: + 1.37 Nec miranda. Hic dicit Moyses, propter populum, iratum sibi Dominum dixisse, quod in terram promissionis non ingrederetur, cum in libro Numeri legatur: Dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Isræl, non introducetis hos populos in terram quam dabo eis. Sed sententia sequens videtur solvere quæstionem: Hæc est, inquit, aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Isræl contra Dominum, etc. Num. 20.. Jurgium enim et rebellio populi causa fuit iræ et vindictæ, tam in populum quam in Moysen et Aaron. Nec tu ingrederis. ISID. Videtur in Maria, etc., usque ad cum tanquam montis eminentia Christus excelsus agnoscitur.
Joshua 7:7et dixit Josue: Heu Domine Deus, quid voluisti traducere populum istum Jordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorrhæi, et perderes? utinam ut cœpimus, mansissemus trans Jordanem.
1 Samuel 20:3Et juravit rursum Davidi. Et ille ait: Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, et dicet: Nesciat hoc Jonathas, ne forte tristetur. Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum (ut ita dicam) gradu ego morsque dividimur. + 20.3 Uno tantum. RAB. Gradum vocat parietem, quo medio inter se et hostes, per domus fenestram evasit, ubi erant obsidentes.
Esther 5:2Cumque vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis ejus, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu: quæ accedens, osculata est summitatem virgæ ejus. + 5.2 Virgam auream. Regiminis potentiam vel passionis crucem, per quam acquisivit potestatem, de qua dicitur: Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra Matth. 28.. Et alibi: Propter quod exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen Philip. 2..