The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 33 › Numbers 33:15

Numbers 33:15

Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai. + 33.15 In deserto Sinai. HIER. Sinai duodecima mansio. Statim tibi veniat in mentem apostolorum numerus. Una de pluribus, sed major omnibus, non separatur in ordine, præcellit in merito. Ad hanc quadragesima septima die perveniunt dicente Scriptura: Mense tertio egressionis filiorum Isræl de Ægypto, in hac die transierunt in solitudinem Sinai Exod. 19., post pervenitur in desertum Sina. Sina quidem locus deserti est, quæ supra Sin nominavit: sed hic magis locus montis, qui in ipso deserto est, appellatur, qui ex vocabulo deserti Sina dicitur. Postquam ergo laudabilis judicii facta est anima, et rectum cœpit habere judicium, datur ei lex a Deo, quia capax est divinorum secretorum, et cœlestium visionum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they departed from Rephidim, and pitched in the wilderness of Sinai.

In Context

14Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum. + 33.14 Raphidim. HIERON., ibid. Castrametati sunt in Raphidim, etc., usque ad solent dæmonum tentamenta consurgere. ORIG. Post hæc veniunt in Raphidim, quæ interpretatur laus judicii. Bene laus sequitur post labores, sed laus judicii: fit ergo digna laude anima, quæ recte judicat et discernit, quæ scilicet spiritualiter dijudicat omnia, et a nemine dijudicatur.

16Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiæ. + 33.16 Ad sepulcra concupiscentiæ, etc. HIERON. Tertia decima mansio sepulcra concupiscentiæ. Est autem sensus ille de Evangelio, quod Dominus Jesus baptizatus, statim a Spiritu deductus est in desertum, et tentabatur a diabolo Matth. 4.. Itaque Isræl post familiarem cum Deo sermonem, postquam juxta montem Sinai commoratus est, anno uno et diebus quatuor, mira dispositione castrorum egressus est in solitudinem Pharan, quæ interpretatur onager, vel feritas; ibique succumbit malæ bestiæ fastidiens cœlestem panem. ORIG. Profecti de Sina, veniunt ad sepulcra concupiscentiæ, ubi scilicet sepultæ sunt et obrutæ concupiscentiæ, et exstincta omnis cupiditas, ne ultra concupiscat caro adversus spiritum, mortificata scilicet morte Christi.

Read all of Numbers 33

Cross References

Exodus 19:1Mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai. + 19.1 Mense tertio, etc. ORIG. Alia littera: Mensis autem tertii exitus filiorum Isræl de terra Ægypti: hac die venerunt in eremum Sina, et profecti sunt ex Raphidim, et venerunt in eremum Sina, et applicuit ibi Isræl contra montem. Et Moyses ascendit in montem Dei, et vocavit eum Dominus de monte dicens: Hæc dices domui Jacob, et nuntiabis filiis Isræl, etc. Et paulo post: Descende et contestare populo, et purificabis illos hodie et cras, et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertiam. Tertia enim die descendet Dominus in montem Sina coram omni populo. Hoc die reperitur dari lex, quæ in tabulis lapideis scripta est digito Dei, sicut sequentia docent. Dies autem iste tertius apparet tertii mensis ab exitu filiorum Isræl de Ægypto; ex quo die pascha fecerunt, id est, agnum immolaverunt et ederunt, qui fuit quartus decimus primi mensis, usque ad istum quo lex datur, dies quinquaginta numerantur, septemdecim scilicet primi mensis, reliqui ab ipso quarto decimo. Deinde omnes triginta secundi mensis, qui fiunt quadraginta septem et tertius tertii mensis qui a solemnitate occisi agni quinquagesimus est; ac per hoc in ista umbra futuri secundum agni immolati diem festum; quia quinquagesimo die lex data est, scripta digito Dei. Ita in ipsa veritate Novi Testamenti a festivitate immolati Agni Jesu Christi quinquaginta dies numerantur, ubi Spiritus sanctus de altissimis datus sit, qui est digitus Dei. In die hac, etc. Quadragesima scilicet septima die postquam egressi sunt de Ægypto, prima die, scilicet Junii, pervenerunt ad montem Sina, ibique peractis duobus diebus quibus sanctificati sunt, tertio, id est quinquagesimo, legem acceperunt: et hæc est Pentecostes. RAB. In Sina una mansio fuit, sed inter omnes maxima. Ibi enim lex accepta, tabernaculum erectum. Ibi Exodus et maxima pars Levitici omnesque libri legis pene conscripti sunt.

Numbers 10:12profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 33:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 33:14Numbers 33Numbers 33:16 →