bible.software › Numbers › Numbers 33 › Numbers 33:17
Numbers 33:17
Profectique de sepulchris concupiscentiæ, castrametati sunt in Haseroth. + 33.17 In Haseroth. HIERON. Quarta decima mansio in Haseroth, quæ interpretatur atria. Ibi Aaron et Maria propter Æthiopissam contra Moysen murmurant, et in typum murmurantis contra Ecclesiam de gentibus congregatam populus Judæorum lepra perfunditur, nec redit ad tabernaculum cum pristina sanitate, donec statutum plenitudinis gentium tempus compleatur. ORIG. Post hæc venitur in Haseroth, quod interpretatur atria perfecta vel beatitudo. Intuere, viator, diligentius quis sit ordo profectuum: postquam sepelieris et mortificaveris concupiscentias carnis, venies ad amplitudines atriorum, et venies ad beatitudinem. Beata est enim anima quæ jam nullis vitiis carnis urgetur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they departed from Kibroth-hattaavah, and encamped at Hazeroth.
In Context
16Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiæ. + 33.16 Ad sepulcra concupiscentiæ, etc. HIERON. Tertia decima mansio sepulcra concupiscentiæ. Est autem sensus ille de Evangelio, quod Dominus Jesus baptizatus, statim a Spiritu deductus est in desertum, et tentabatur a diabolo Matth. 4.. Itaque Isræl post familiarem cum Deo sermonem, postquam juxta montem Sinai commoratus est, anno uno et diebus quatuor, mira dispositione castrorum egressus est in solitudinem Pharan, quæ interpretatur onager, vel feritas; ibique succumbit malæ bestiæ fastidiens cœlestem panem. ORIG. Profecti de Sina, veniunt ad sepulcra concupiscentiæ, ubi scilicet sepultæ sunt et obrutæ concupiscentiæ, et exstincta omnis cupiditas, ne ultra concupiscat caro adversus spiritum, mortificata scilicet morte Christi.
18Et de Haseroth venerunt in Rethma. + 33.18 In Rethma. HIERON., ubi supra. Castrametati sunt in Rethma, etc., usque ad et claro sonitu Evangelium prædicemus. ORIG. Inde venitur in Rethma sive Pharan. Rethma visio consummata interpretatur; Pharan vero os visibile. Quid, nisi ita crescat anima, ut cum desierit molestiis carnis urgeri, visiones habeat consummatas, et rerum perfectam capiat intelligentiam? causas scilicet incarnationis verbi Dei, et rationes dispensationum ejus altius cognoscens.
Read all of Numbers 33
This Verse In Other Editions
Study Numbers 33:17