bible.software › Numbers › Numbers 33 › Numbers 33:18
Numbers 33:18
Et de Haseroth venerunt in Rethma. + 33.18 In Rethma. HIERON., ubi supra. Castrametati sunt in Rethma, etc., usque ad et claro sonitu Evangelium prædicemus. ORIG. Inde venitur in Rethma sive Pharan. Rethma visio consummata interpretatur; Pharan vero os visibile. Quid, nisi ita crescat anima, ut cum desierit molestiis carnis urgeri, visiones habeat consummatas, et rerum perfectam capiat intelligentiam? causas scilicet incarnationis verbi Dei, et rationes dispensationum ejus altius cognoscens.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they departed from Hazeroth, and pitched in Rithmah.
In Context
17Profectique de sepulchris concupiscentiæ, castrametati sunt in Haseroth. + 33.17 In Haseroth. HIERON. Quarta decima mansio in Haseroth, quæ interpretatur atria. Ibi Aaron et Maria propter Æthiopissam contra Moysen murmurant, et in typum murmurantis contra Ecclesiam de gentibus congregatam populus Judæorum lepra perfunditur, nec redit ad tabernaculum cum pristina sanitate, donec statutum plenitudinis gentium tempus compleatur. ORIG. Post hæc venitur in Haseroth, quod interpretatur atria perfecta vel beatitudo. Intuere, viator, diligentius quis sit ordo profectuum: postquam sepelieris et mortificaveris concupiscentias carnis, venies ad amplitudines atriorum, et venies ad beatitudinem. Beata est enim anima quæ jam nullis vitiis carnis urgetur.
19Profectique de Rethma, castrametati sunt in Remmomphares. + 33.19 In Remmomphares. HIERON. Mali Punici divisio, in quo significatur Ecclesia quasi multa grana uno cortice contegi: dum omnem turbam credentium in fidei unitatem concludit. Vel varietas et consonantia virtutum, unde: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una Act. 4.; sicque divisi sunt singuli gradus, ut omnes eadem compage teneantur. ORIG. Inde venitur in Remmomphares, ubi scilicet divitiarum et cœlestium rerum a terrenis et infimis discretio fit, crescente enim intellectu animæ, notitia ei excelsorum præbetur, et judicium datur quo sciat a temporalibus æterna, et a perpetuis caduca separare.
Read all of Numbers 33
This Verse In Other Editions
Study Numbers 33:18