The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 33 › Numbers 33:19

Numbers 33:19

Profectique de Rethma, castrametati sunt in Remmomphares. + 33.19 In Remmomphares. HIERON. Mali Punici divisio, in quo significatur Ecclesia quasi multa grana uno cortice contegi: dum omnem turbam credentium in fidei unitatem concludit. Vel varietas et consonantia virtutum, unde: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una Act. 4.; sicque divisi sunt singuli gradus, ut omnes eadem compage teneantur. ORIG. Inde venitur in Remmomphares, ubi scilicet divitiarum et cœlestium rerum a terrenis et infimis discretio fit, crescente enim intellectu animæ, notitia ei excelsorum præbetur, et judicium datur quo sciat a temporalibus æterna, et a perpetuis caduca separare.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they departed from Rithmah, and pitched at Rimmon-parez.

In Context

18Et de Haseroth venerunt in Rethma. + 33.18 In Rethma. HIERON., ubi supra. Castrametati sunt in Rethma, etc., usque ad et claro sonitu Evangelium prædicemus. ORIG. Inde venitur in Rethma sive Pharan. Rethma visio consummata interpretatur; Pharan vero os visibile. Quid, nisi ita crescat anima, ut cum desierit molestiis carnis urgeri, visiones habeat consummatas, et rerum perfectam capiat intelligentiam? causas scilicet incarnationis verbi Dei, et rationes dispensationum ejus altius cognoscens.

20Unde egressi venerunt in Lebna. + 33.20 In Lebna, etc. Laterem scilicet. In hoc enim transitu nunc crescimus, nunc decrescimus, et post multos profectus sæpe ad laterem, id est carnalia opera redimus. Post hæc venitur in Lebna, quod interpretatur dealbatio. Scio in aliis dealbationem culpabiliter poni, ut cum dicitur paries dealbatus, et monumenta dealbata. Hic autem dealbatio est de qua dicitur: Lavabis me et super nivem dealbabor Psal. 50.; et, si fuerint peccata vestra sicut Phœnicium, ut nivem dealbabo. Et alibi, Nive dealbabuntur in Selmon. Et vetusti dierum capilli dicuntur esse candidi, id est, albi sicut lana. Hæc igitur dealbatio ex splendore veræ lucis intelligitur provenire, et ex visionum cœlestium claritate descendere.

Read all of Numbers 33

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 33:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 33:18Numbers 33Numbers 33:20 →