bible.software › Numbers › Numbers 33 › Numbers 33:37
Numbers 33:37
Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus terræ Edom.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they removed from Kadesh, and pitched in mount Hor, in the edge of the land of Edom.
In Context
36Inde profecti, venerunt in desertum Sin, hæc est Cades. + 33.36 In desertum, etc. HIERON.. Quæritur, etc., usque ad de hac mansione dicitur: Commovebit Dominus desertum Cades. ORIG. Hinc iterum Sin, id est tentatio, quia nec aliter expedit hoc iter agere. Aurifex enim vas necessarium facere volens frequenter admovet igni, subdit malleis, rasoriis perstringit, ut purgatius fiat, et ad speciem, quam prospicit artifex, perveniat. ID. Post hæc venerunt ad Pharan Cades, etc., usque ad Alius enim in valle, alius in campis, alius moritur in monte, alius in monte montis. ID. Inde applicatur in monte Hor, quod interpretatur montanus. Venit enim ad montem Dei, ut fiat mons uber, mons coagulatus. Vel ab eo quod semper in monte Dei habitet, dicatur montanus.
38Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor jubente Domino: et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israël ex Ægypto, mense quinto, prima die mensis, + 33.38 Aaron sacerdos in, etc. ISID. Eodem anno mortuus est Aaron, quo novus populus terram promissionis intraturus erat. Et quanquam in monte, Eleazaro sacerdotium dereliquerit, et lex eos qui eam impleverint perducat ad summum; tamen ipsa sublimitas non est trans fluenta Jordanis, sed in extremis terrenorum operum finibus. Et plangit eum populus triginta diebus: Aaron, plangitur, Jesus non plangitur; in lege, descensus ad inferos; in Evangelio, ad paradisum ascensio.
Read all of Numbers 33
Cross References
Numbers 20:22Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui est in finibus terræ Edom: + 20.22 In montem Hor, qui est in finibus. RAB. Tricesima quarta mansio est, etc., usque ad ad paradisum ascensus.
This Verse In Other Editions
Study Numbers 33:37