bible.software › Numbers › Numbers 33 › Numbers 33:39
Numbers 33:39
cum esset annorum centum viginti trium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Aaron was an hundred and twenty and three years old when he died in mount Hor.
In Context
38Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor jubente Domino: et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israël ex Ægypto, mense quinto, prima die mensis, + 33.38 Aaron sacerdos in, etc. ISID. Eodem anno mortuus est Aaron, quo novus populus terram promissionis intraturus erat. Et quanquam in monte, Eleazaro sacerdotium dereliquerit, et lex eos qui eam impleverint perducat ad summum; tamen ipsa sublimitas non est trans fluenta Jordanis, sed in extremis terrenorum operum finibus. Et plangit eum populus triginta diebus: Aaron, plangitur, Jesus non plangitur; in lege, descensus ad inferos; in Evangelio, ad paradisum ascensio.
40Audivitque Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, in terram Chanaan venisse filios Israël. + 33.40 Audivitque. ISID. Audivit quoque Chananæus quod venisset Isræl, et in loco exploratorum, ubi quondam populum offendisse noverat, iniit prælium et captivum duxit Isræl. Rursum in eodem loco expugnatur, ex voto victor vincitur, superant victi. Per quod intelligimus, ut cum nos auxilio Dei destitutos hostes captivarint, non desperemus salutem, sed iterum pugnemus. Potest fieri ut vincamus, ubi victi sumus. Appellaturque nomen loci illius Horma, id est anathema.
Read all of Numbers 33
This Verse In Other Editions
Study Numbers 33:39