The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 33 › Numbers 33:40

Numbers 33:40

Audivitque Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, in terram Chanaan venisse filios Israël. + 33.40 Audivitque. ISID. Audivit quoque Chananæus quod venisset Isræl, et in loco exploratorum, ubi quondam populum offendisse noverat, iniit prælium et captivum duxit Isræl. Rursum in eodem loco expugnatur, ex voto victor vincitur, superant victi. Per quod intelligimus, ut cum nos auxilio Dei destitutos hostes captivarint, non desperemus salutem, sed iterum pugnemus. Potest fieri ut vincamus, ubi victi sumus. Appellaturque nomen loci illius Horma, id est anathema.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And king Arad the Canaanite, which dwelt in the south in the land of Canaan, heard of the coming of the children of Israel.

In Context

39cum esset annorum centum viginti trium.

41Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona. + 33.41 In salmona. HIERON. Castrametati sunt in Salmona, etc., usque ad manna fastidiunt, a serpentibus vulnerantur. ORIG. Sequitur, etc., usque ad Christus est, et Spiritus sanctus. HIERON. Salmona imaguncula, quia ibi expressa est imago Salvatoris per serpentem æneum qui in ligno pependit.

Read all of Numbers 33

Cross References

Numbers 21:1Quod cum audisset Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israël per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo prædam. + 21.1 Quod cum audisset. Audivit Chananæus quod venisset Isræl in locum exploratorum, ubi quondam offendit populus, inivit prælium, et captivum duxit Isræl. Rursumque in eodem loco pugnatur, ex voto victor vincitur, victi superant. In quo intelligitur, ut cum nos Dei auxilio destitutos invaserint hostes et captivaverint, non desperemus: potest enim fieri ut vincamus ubi victi sumus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 33:40

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 33:39Numbers 33Numbers 33:41 →