The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 33 › Numbers 33:41

Numbers 33:41

Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona. + 33.41 In salmona. HIERON. Castrametati sunt in Salmona, etc., usque ad manna fastidiunt, a serpentibus vulnerantur. ORIG. Sequitur, etc., usque ad Christus est, et Spiritus sanctus. HIERON. Salmona imaguncula, quia ibi expressa est imago Salvatoris per serpentem æneum qui in ligno pependit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they departed from mount Hor, and pitched in Zalmonah.

In Context

40Audivitque Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, in terram Chanaan venisse filios Israël. + 33.40 Audivitque. ISID. Audivit quoque Chananæus quod venisset Isræl, et in loco exploratorum, ubi quondam populum offendisse noverat, iniit prælium et captivum duxit Isræl. Rursum in eodem loco expugnatur, ex voto victor vincitur, superant victi. Per quod intelligimus, ut cum nos auxilio Dei destitutos hostes captivarint, non desperemus salutem, sed iterum pugnemus. Potest fieri ut vincamus, ubi victi sumus. Appellaturque nomen loci illius Horma, id est anathema.

42Unde egressi, venerunt in Phunon. + 33.42 Phunon. Os, quia cum passionem Filii Dei cognoscimus, quod corde credimus, ore pronuntiamus, secundum illud: Corde creditur ad justitiam, etc. Rom. 10. ORIG. Hinc venitur ad Phunon, quod putamus esse oris parcimoniam; qui enim potuerit mysterium Christi, et Spiritus sancti intueri, et viderit vel audierit quæ non licet homini loqui, necessario habebit oris parcimoniam, sciens quibus, quando vel quomodo de mysteriis divinis oporteat loqui.

Read all of Numbers 33

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 33:41

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 33:40Numbers 33Numbers 33:42 →