Numbers 34:8
a quo venient in Emath usque ad terminos Sedada:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 13:5ejusque confinia. Libani quoque regio contra orientem, a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath;
1 Kings 8:65Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israël cum eo, multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Ægypti, coram Domino Deo nostro, septem diebus et septem diebus, id est, quatuordecim diebus. + 8.65 Festivitatem. RAB. ubi supra. In Verbis Dierum, etc., usque ad quod etiam Josephus attestatur. ID., ibid. Solemnitas quam fecit Salomon et omnis Isræl, etc., usque ad quæ in Christo Pater contulit Christianis. Ab introitu. RAB., ibid. Per introitum Emath septentrionalem Judææ plagam, per rivum sive torrentem Ægypti designat Australem. Iste autem rivus non est Nilus, sed alius fluvius qui juxta Rivocorulam influit in mare. Emath autem civitas Syriæ est. Nunc Epiphania vocatur ab Antiocho Epiphane.
1 Chronicles 1:16Aradium quoque, et Samaræum, et Hamathæum. + 1.16 Aradium quoque. A quo Aradii, qui Aradum insulam possederunt angusto freto a Phœnicis littore separatam. Et Samareum. A quo Syriæ Cheles Samariæ civitas, nunc quoque tam a Syris quam ab Hebræis ut prius apud veteres appellatur. Hamathæum. RAB. A quo Emath civitas. Hanc Macedones qui post Alexandrum in Oriente regnaverunt, Epiphaniam nuncupaverunt. Alii Antiochiam ita dictam putant. Alii non vere opinionem suam verisimili vocabulo consulentes, Emaus primam ab Antiochia mansionem Edessam pergentibus appellari putant, et eamdem apud veteres Emath.
Jeremiah 39:5Persecutus est autem eos exercitus Chaldæorum, et comprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis Jerichontinæ, et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis, in Reblatha, quæ est in terra Emath: et locutus est ad eum judicia.