Numbers 35:16
Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur. + 35.16 Reus, id est æternæ morti obnoxius; unde, Si quis scandalizaverit unum ex pusillis istis qui in me credunt, etc. Matth. 18.. Et alibi: Omnis qui oderit fratrem suum, homicida est, nec habet vitam æternam I Joan. 3. Hic secundum Exodum ab altari jubetur avelli Exod. 21., quia indignus sacramentis Dominicis a participatione sacri altaris removetur, nec revocatur ad veniam nisi per condignam pœnitentiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15tam filiis Israël quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit.
17Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur.
Cross References
Genesis 9:6Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo.
Leviticus 24:17Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur. + 24.17 Qui percusserit et occiderit hominem. LXX: Qui percusserit animam hominis, etc., id est qui ad iniquitatem traxerit. Animam vero, animalem hominem intelligit, qui non percipit quæ sunt Spiritus Dei. AUG., quæst. 88 in Lev. Qui percusserit animam hominis et mortuus fuerit, etc. Non ait, etc., usque ad hoc est enim animam hominis esse percussam.
Numbers 35:30Homicida sub testibus punietur: ad unius testimonium nullus condemnabitur.
Ezekiel 16:38Et judicabo te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem: et dabo te in sanguinem furoris et zeli.