Numbers 4:11
Necnon et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes. + 4.11 Nec non et altare. Alia littera: et super altare aureum adoperient vestimentum hyacinthinum: et adoperient illud operimento pelliceo ianthino. Posset ista locutio videri, quam velut absurdam et non integram Latini interpretes transferre voluerunt, id est super altare aureum adoperient vestimentum hyacinthinum, tanquam debuerit dici, et altare aureum adoperient vestimento hyacinthino: non adoperient vestimentum hyacinthinum. Hoc videtur significare quod ipsum vestimentum hyacinthinum aliunde adoperiretur. Sed mihi videtur non tam genus locutionis esse, quam subobscurus sensus; hoc enim intelligi potest: super altare aureum adoperient vestimentum hyacinthinum, ut ipsum vestimentum hyacinthinum alia re operiendum præceperit, quod vestimentum jam super altare esset, ac si breviter utrumque complecteretur, ut vestimento hyacinthino altare operiendum, et vestimentum hyacinthinum alio tegmine operiendum. Subjunxit denique unde operiri vellet vestimentum hyacinthinum, cum adjecit: et adoperient illud operimento pelliceo ianthino.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10et super omnia ponent operimentum janthinarum pellium, et inducent vectes.
Cross References
Exodus 30:1Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim, + 30.1 Facies quoque altare, etc. BEDA, ubi snpra, cap. 11. Expletis mandatis consecrationis, etc., usque ad etiam in corpore appropinquant. Altare. ID., ibid. Apte etiam altare thymiamatis quantum metalli fulgore præcellebat, tanto quantitate minus erat: quanto enim sanctiores, tanto pauciores. De lignis setim. ID., ibid. Apte de lignis setim albæ spinæ similibus et incorruptibilibus, etc., usque ad varia donationum gratia vivificat.
Exodus 39:38et tentorium in introitu tabernaculi;
Exodus 40:26Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,