The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 4 › Numbers 4:12

Numbers 4:12

Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they shall take all the instruments of ministry, wherewith they minister in the sanctuary, and put them in a cloth of blue, and cover them with a covering of badgers’ skins, and shall put them on a bar:

In Context

11Necnon et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes. + 4.11 Nec non et altare. Alia littera: et super altare aureum adoperient vestimentum hyacinthinum: et adoperient illud operimento pelliceo ianthino. Posset ista locutio videri, quam velut absurdam et non integram Latini interpretes transferre voluerunt, id est super altare aureum adoperient vestimentum hyacinthinum, tanquam debuerit dici, et altare aureum adoperient vestimento hyacinthino: non adoperient vestimentum hyacinthinum. Hoc videtur significare quod ipsum vestimentum hyacinthinum aliunde adoperiretur. Sed mihi videtur non tam genus locutionis esse, quam subobscurus sensus; hoc enim intelligi potest: super altare aureum adoperient vestimentum hyacinthinum, ut ipsum vestimentum hyacinthinum alia re operiendum præceperit, quod vestimentum jam super altare esset, ac si breviter utrumque complecteretur, ut vestimento hyacinthino altare operiendum, et vestimentum hyacinthinum alio tegmine operiendum. Subjunxit denique unde operiri vellet vestimentum hyacinthinum, cum adjecit: et adoperient illud operimento pelliceo ianthino.

13Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento,

Read all of Numbers 4

Cross References

Exodus 31:10vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris:

Numbers 4:7Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda: panes semper in ea erunt: + 4.7 Panes semper. AUG., quæst. 7 in Num. Et panes qui semper super eam erunt. Non utique iidem semper, sed similes eorum, quia illi auferebantur, et recentes quotidie ponebantur, dum tamen sine panibus mensa non relinqueretur. Ideo dixit, qui semper super eam erunt, id est, quia semper panes, non quia illi semper.

2 Kings 25:14Ollas quoque æreas, et trullas, et tridentes, et scyphos, et mortariola, et omnia vasa ærea, in quibus ministrabant, tulerunt. + 25.14 Ollas quoque. ID. Quia diversa officia in ecclesiasticis ordinibus de Dei servitio auferentes in suum usum nequissimum verterunt.

1 Chronicles 9:29De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, præerant similæ, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus.

2 Chronicles 4:16et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo.

2 Chronicles 4:22Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia cælavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum: et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini. + 4.22 Et ostia cœlavit. Hi sunt doctores et sacerdotes, qui instruendo, baptizando, communicando corporis et sanguinis Domini mysteria, prima nobis Ecclesiæ limina pandunt. Sicque completum est omne. Cum verus pacificus in die novissima omnes electos resurrectionis immortalitate glorificat. Quindiu autem status hujus sæculi geritur, facit quidem Salomon domus Domini opus, sed non perficit: quia corda electorum Dominus, ut bona operentur inspirat et adjuvat, nulli tamen absque peccato esse donat, quod in futuro fidelibus reservat. Perficit vero omne opus templi sui et dedicationi aptum reddit, cum translatos de hac vita electos, æternum perducit ad regnum: unde septem annis ædificatur, octavo perfectum dedicatur. Septem enim diebus omne tempus volvitur, octavus est dies judicii et resurrectionis, cui convenit quod sequitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 4:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 4:11Numbers 4Numbers 4:13 →