Numbers 5:17
assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terræ de pavimento tabernaculi mittet in eam. + 5.17 Aquam sanctam. ID. Huic aquæ miscet sacerdos pauxillum terræ de pavimento tabernaculi, cum Christi decreto, commemoratio patriarcharum, prophetarum et apostolorum intromissa reperitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino,
Cross References
Exodus 30:18Facies et labrum æneum cum basi sua ad lavandum: ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua, + 30.18 Cum basi sua. ID., ibid. Basis in qua labrum erat positum, etc., usque ad: ut exhibeatis corpora vestra, etc. Rom. 12.. Lavandum, etc. Christus quoque hujus labri aqua est lotus, priusquam ad altare oblaturus intraret, et thymiama sacri corporis pro salute nostra in ara crucis incenderet: pro nostro enim amore lacrymas fudit, sicut in resurrectione Lazari.
Job 2:12Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum, et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in cælum. + 2.12 Cumque elevassent procul oculos. Qui in imo sunt oculos levant, etc., usque ad quasi hostes per intentionis hostiam in amicos mutamus. Exclamantes ploraverunt. Quia speciem percussi plaga mutaverat, speciem consolatorum spontaneus dolor immutat: quia dolentem non potest consolari, qui non concordat dolori, sed hærens trahit. Ideo, videntes corpus scissum, vestes scindunt; videntes mutatum, capita fœdant pulvere, ut facilius Job audiat eos, dum aliquid de sua afflictione in eis videt. Videndum tamen est consolatori, ne nimis dolens afflictum gravet, et dolentem desperare faciat: forsitan amici Job nimis doluerunt, nescientes mentem percussi, quasi ille a corde cecidisset. Sparserunt pulverem. Pulvis terrena intelligentia; caput, mens; cœlum, præceptum supernæ locutionis. Pulverem super caput in cœlum mittere, est sæculari intellectu mentem corrumpere, et de verbis cœlestibus terrena sentire. Dies intelligentia, nox ignorantia, septem universitas. Sedent ergo, id est, condescendere se simulant infirmitati Ecclesiæ; et in his in quibus verum lumen intelligunt, et in his in quibus habent ignorantiam, et sic dolos deceptionis parant.
Lamentations 3:29Jod Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes.
John 8:8Et iterum se inclinans, scribebat in terra. + 8.8 Et iterum se inclinans. Data sententia justitiæ qua illi conscii malorum, percussi sunt, iterum scribit in terram ex more, vultum alio vertens: ut illis sit liberum exire, quos prævidebat citius exituros quam plura interrogaturos. Docet autem nos sicut et ante correctionem alterius, ita et post nos ipsos humiliter investigare, ne idem vel aliud simile in nobis sit.