Numbers 5:18
Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiæ: ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 5:15adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinæ hordeaceæ: non fundet super eam oleum, nec imponet thus: quia sacrificium zelotypiæ est, et oblatio investigans adulterium. + 5.15 Non fundet. Non decet oleo adulationis vel indiscretæ misericordiæ, nec thure superfluæ laudis vel inordinatæ orationis, impœnitentes liniri, sed zelo justitiæ secundum præceptum Domini vitium instanter et ordinate persequi.
Numbers 5:22Ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier: Amen, amen.
Deuteronomy 29:18Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cujus cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium: et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem. + 29.18 Ne forte sit. AUG., quæst. 52. LXX: Nunquid aliquis est inter vos, etc., usque ad non conjugem sibi concupiverat alienam.
Proverbs 5:4novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. + 5.4 Novissima autem. Potio absinthii intus amarescit, etc., usque ad quare autem idem gladius biceps sit dictus, aperit Dominus cum ait: Sed eum timete qui potest animam et corpus perdere in gehennam Luc. 12..
Isaiah 38:17Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam ut non periret; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea.
1 Corinthians 11:6Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.