Numbers 5:29
Ista est lex zelotypiæ. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
28Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos.
Cross References
Leviticus 7:11Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino.
Leviticus 13:59Ista est lex lepræ vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pelliceæ, quomodo mundari debeat, vel contaminari.
Leviticus 15:32Ista est lex ejus, qui patitur fluxum seminis, et qui polluitur coitu, + 15.32 Ista. Quæ sibi cohærent, et communem intentionem habent, nectere consuevit, ut ostendat quomodo debeant intelligi, et quæ cum quibus cognatione intellectus conjungantur. Et qui, etc. Qui præcepta Judaica docet, et male docet bona, immundus est, dum quæ ad litteram pertinent, extra tempus profert, sicut mundis utitur immundis, unde: Omnia munda mundis, etc. Et quæ, etc. Hi sunt qui impietatem docent, cum genus humanum errore idololatriæ sit detentum in menstruis, id est, in separatione malitiæ.
Numbers 5:15adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinæ hordeaceæ: non fundet super eam oleum, nec imponet thus: quia sacrificium zelotypiæ est, et oblatio investigans adulterium. + 5.15 Non fundet. Non decet oleo adulationis vel indiscretæ misericordiæ, nec thure superfluæ laudis vel inordinatæ orationis, impœnitentes liniri, sed zelo justitiæ secundum præceptum Domini vitium instanter et ordinate persequi.
Isaiah 5:7Vinea enim Domini exercituum domus Israël est; et vir Juda germen ejus delectabile: et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas; et justitiam, et ecce clamor.] + 5.7 Domus Isræl, etc. ID. Ex quo divisum est regnum, etc., usque ad quia Christus ex eis natus est. Ecce clamor. Quo vociferatus est contra Dominum et clamavit, dicens: Tolle, tolle, crucifige; vel, clamorem pro justitia fecerunt, quia Christum interfecerunt, cujus sanguis clamat ad Dominum: Vox sanguis fratris tui Abel clamat ad me de terra Gen. 4..