Numbers 5:3
tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Feceruntque ita filii Israël, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi.
Cross References
Leviticus 26:11Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea. + 26.11 Ponam. Si prædicta habemus, abjecto veteri homine innovatum est cor nostrum: Venit ad nos Deus et habitat in nobis Col. 3.. Non abjiciet, etc. ORIG. Audeo et dico quia anima Dei Christus est, sicut et verbum Dei sapientia Dei et virtus Dei I Cor. 1.. Tale est ergo ac si dicat: non abjiciet vos Filius meus. Anima. AUG., quæst. 93 in Lev. Animam suam Deus vocat, etc., usque ad qui dicunt animam non habuisse Jesum.
Numbers 35:34Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël.
Deuteronomy 23:15Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit. + 23.15 Non trades servum AUG., quæst. 36. LXX: Non trades puerum domino suo qui appositus est tibi a domino suo. Non quod dominus eum apposuerit, etc., usque ad hoc explanat dicens: In vobis habitabit in omni loco ubi placuerit ei I Reg. 27..
Psalms 68:18Et ne avertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, velociter exaudi me. + 68.18 A puero, etc. AUG. quolibet sancto, parvo, non superbo; a quo superbiam tollit disciplina tribulationis. 1
Haggai 2:13Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui, et tetigerit de summitate ejus panem, aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum, numquid sanctificabitur? Respondentes autem sacerdotes, dixerunt: Non.
2 Corinthians 6:16qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: [Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. + 6.16 Cum idolis? Idola prohibet coli, quia ab uno Deo separant. His omnibus modis ostendit communitatem pseudo esse vitandam. Quoniam inhabitabo. Potest hoc intelligi de corporali conversatione quam Christus inter homines egit. Et dicit Christus: Habitabo inter illos et ambulabo Baruch 3., id est, corporaliter inter illos conversabor. Unde alibi: Terris visus est, et cum hominibus conversatus est; et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis Joan. 1.. Et hic Christus Deus noster est, et Ecclesia est populus ejus: et ideo Apostolus vult eos separari ab omni contaminatione.