Numbers 5:6
Loquere ad filios Israël: Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quæ solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint, + 5.6 Vir sive mulier. RAB. in Num. Hoc capitulo admonemur, ut si quid per negligentiam delinquimus, per confessionem et pœnitentiam diluamus et damnum restituamus. Si autem proximo damnum intulimus, coram illo pœniteamus, et damnum restituamus. Si vero non superest, confitendo, pœnitendo et eleemosynas largiendo, Domino satisfaciamus. AUG., etc., quæst. 9 in Num. Alia littera usque ad quæ per delictum ablata est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
Cross References
Leviticus 5:1Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit, aut conscius est: nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam. + 5.1 Si peccaverit anima, etc. AUG. quæst. 1 in Levit. Videtur dicere peccare hominem, etc., usque ad sed statim subjunxit: Anima quæ tetigerit aliquid immundum, etc. ISICH. Si peccaverit, etc. Non repetit quæ superius dixit, etc., usque ad quia alterius peccatis vel errori non debemus consentire, sed arguere.
Joshua 7:19Et ait Josue ad Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israël, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas.