bible.software › Numbers › Numbers 6 › Numbers 6:11
Numbers 6:11
Facietque sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo: sanctificabitque caput ejus in die illo: + 6.11 Et deprecabitur. ID. Unde: Advocatus noster apud Patrem Joan. 1. Vel quia faciet nos deprecari secundum illud: Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus Rom. 8..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the priest shall offer the one for a sin offering, and the other for a burnt offering, and make an atonement for him, for that he sinned by the dead, and shall hallow his head that same day.
In Context
10In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbæ sacerdoti in introitu fœderis testimonii. + 6.10 Duos turtures. ID. Turtures castitatem, pulli columbarum simplicitatem significant. Qui ergo vult ad resurrectionem bonorum pervenire, offerat vero sacerdoti, id est, Christo, castitatem mentis et corporis, et simplicitatem in fide catholica, per quam in Ecclesiam intrat, ut per tanti pontificis opitulationem expietur.
12et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato: ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus. + 6.12 Ut dies priores. Nihil de pristina conversatione præsumat, sed in sola Dei gratia confidat, cujus dono percipit veniam et requiem sempiternam. Polluta est sanctificatio, unde: Cum conversus fuerit justus a justitia sua et fecerit iniquitatem, omnes justitiæ ejus oblivioni tradentur Ezech. 18.. Ista est lex consecrationis. Postquam legislator Nazaræum instruxit quomodo mundetur, si ejus consecratio super mortuo polluatur, addit quomodo post completum votum se præsentet Domino, cum oblatione gratias redditurus, mystice innuens continentis vitam cum oblatione operis et munditia cordis in fine bono Domino placituram.
Read all of Numbers 6
Cross References
Leviticus 5:8dabitque eos sacerdoti: qui primum offerens pro peccato, retorquebit caput ejus ad pennulas, ita ut collo hæreat, et non penitus abrumpatur. + 5.8 Retorquebit caput GREG., hom. in Ezech. Mors Christi ad conjunctionem sui corporis, etc., usque ad omnes nos sibi verius in ipsam mortem suam conjunxit. GREG. Retorquebit, etc. In sacrificio Dei turtur esse debemus, ut caput nostrum ad pennulas retorqueatur, id est, sensus ad virtutes. Per caput, mentem intelligimus, quia sicut caput corpus, ita mens actiones regit. Sed caput collo inhæret, nec funditus abscinditur, quia mens nostra a carnis delectatione est separanda, non a carnis necessaria cura, nec curam carnis faciamus in desideriis Rom. 13.. Caput ergo turturis partim abscindatur, et partim collo inhæreat. Abrumpatur, etc. Vult nos non servire corpori, sed abrumpi vel retorqueri, ne lex peccati regnet in membris nostris. Quia vero corpus nostrum non debemus odio habere, nec diaboli facturam secundum hæreticos existimare, sed menti supponere, non præcipit separari corpus a collo, utrumque enim unius ejusdemque creatura est.
This Verse In Other Editions
Study Numbers 6:11