The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 6 › Numbers 6:10

Numbers 6:10

In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbæ sacerdoti in introitu fœderis testimonii. + 6.10 Duos turtures. ID. Turtures castitatem, pulli columbarum simplicitatem significant. Qui ergo vult ad resurrectionem bonorum pervenire, offerat vero sacerdoti, id est, Christo, castitatem mentis et corporis, et simplicitatem in fide catholica, per quam in Ecclesiam intrat, ut per tanti pontificis opitulationem expietur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And on the eighth day he shall bring two turtles, or two young pigeons, to the priest, to the door of the tabernacle of the congregation:

In Context

9Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus: quod radet illico in eadem die purgationis suæ, et rursum septima. + 6.9 Sin autem mortuus fuerit. ID. Id est, si mortali peccato pollutum imitari voluerit, et usque ad consensum descenderit, sciat necesse est ejus continentiam esse pollutam, et caput radendum, id est, mentem purgandam a prava cogitatione et noxia delectatione. Radet illico. ID. Tempore scilicet compunctionis, quo cognoscit se deliquisse, statim se emendare studeat et semper similem ruinam timeat.

11Facietque sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo: sanctificabitque caput ejus in die illo: + 6.11 Et deprecabitur. ID. Unde: Advocatus noster apud Patrem Joan. 1. Vel quia faciet nos deprecari secundum illud: Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus Rom. 8..

Read all of Numbers 6

Cross References

Leviticus 1:14Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbæ, + 1.14 Si autem. ISID. Turtur, caro Christi, secundum illud Salomonis: Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis: Columba Spiritum sanctum significat. Unde: Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, hic est Filius meus. Turtur ergo columba caro Christi est Spiritui sociata: hæc tria sacrificia offert homo, id est Christus, de bobus scilicet, pecoribus, et avibus. ISICH. in Levit. Admirabilis verborum subtilitas, etc., usque ad, contemplantur et sapiunt cœlestia, ubi Christus est in dextera Dei sedens.

Leviticus 9:1Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron: + 9.1 Octava die, etc. Octava dies post dedicationem significat diem Pentecostes, quo Spiritus sanctus advenit Act. 2.. Septem vero a dedicatione dies innuunt septies septem dies, qui fuerunt a resurrectione usque ad Pentecosten, scilicet 49, addito quasi octavo ipso die Pentecostes. Pentecoste quæ contigit die resurrectionis, gerit figuram futuri, et consummationis sæculi præsentis, quia septem volvitur diebus. Oportebat enim ut eadem die adveniret Spiritus, qua resurrexit Christus. Tunc ait vocari Aaron et filios ejus, et majores natu: tunc enim convocatum est Ecclesiæ spectaculum, in qua est Aaron, id est, Christus et filii ejus qui altæ sunt conversationis, et ideo sacerdotii ministri, et majores natu, id est, presbyteri: ex his enim corpus Ecclesiæ consistit.

Leviticus 14:22duosque turtures sive duos pullos columbæ, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum:

Leviticus 15:14Die autem octavo sumet duos turtures, aut duos pullos columbæ, et veniet in conspectum Domini ad ostium tabernaculi testimonii, dabitque eos sacerdoti: + 15.14 Duos turtures. ID. Dignum doctoribus sacrificium. Turtur siquidem meditationem, columba frequenter generans et simplex, Spiritum sanctum designat. Oportet enim doctorem spiritualiter generare: digne ergo hoc sacrificium sacerdotibus et magistris dedicavit.

Ezekiel 44:26Et postquam fuerit emundatus, septem dies numerabuntur ei.

Romans 4:25qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. + 4.25 Qui traditus. Mors Christi sola interitum veteris vitæ signat, et in sola resurrectione nova vita significatur, quæ a justificatione incipit, et in immortalitate perficietur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 6:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 6:9Numbers 6Numbers 6:11 →