The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 6 › Numbers 6:14

Numbers 6:14

et offeret oblationes ejus Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam, + 6.14 Agnum anniculum. Hunc offert, qui totam spem suam in ejus immolatione ponit, de quo dicitur: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi Joan. 1. Hunc in holocaustum offert, cum pro ejus amore carnes mortificando totam vitam suam ardore charitatis incensam Domino consecrat. AUG., quæst. 12 in Num. Alia littera, etc., usque ad et hoc sacrificium salutaris, quod prius dixerat, in salutare. RAB. Agnum offert in holocaustum, qui Deo exhibet simplicitatem cordis, cum devotione charitatis; ovem, quæ innocentiæ exemplum ostendit; arietem vero pacificam hostiam, cum se in via Dei bene regit, et carnem rebellem animæ imperio subjicit. Et ovem. Ovem offert pro peccato, qui Christum innocentem pro peccato humani generis fideliter credit oblatum. Et arietem. Hoc fit cum ipsum esse confidit, qui per dispensationem carnis cœlestia et terrestria pacificavit, evacuans omnem principatum et potestatem; quem Deus exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he shall offer his offering unto the LORD, one he lamb of the first year without blemish for a burnt offering, and one ewe lamb of the first year without blemish for a sin offering, and one ram without blemish for peace offerings,

In Context

13Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi fœderis,

15canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum: + 6.15 Et lagana: veterem legem a Spiritu sancto dictatam et temperatam ad utilitatem humanam. Absque fermento: quia spiritualis gratia in lege et in Evangelio recte intelligentibus patet.

Read all of Numbers 6

Cross References

Leviticus 3:6Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt. + 3.6 Si vero de ovibus fuerit, etc. ISICH. Quem præcipiat offerre bovem, etc., usque ad in lumbis quoque operatio generationis.

Leviticus 4:27Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terræ, ut faciat quidquam de his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat, + 4.27 Quod si peccaverit, etc. ORIG. hom. 2. in Levit. Faciens unum ab omnibus mandatis Domini, etc., usque ad cum agnoscit immolare sacrificium laudis. De populo, etc. ORIG. Ad distinctionem ejus, etc. usque ad propter nos necessarium ducit. Si autem de pecoribus. ISICH. Oblationi capræ quam offerunt qui de populo sunt, etc., usque ad de capra et ove similia præcipit.

Leviticus 14:10die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similæ in sacrificium, quæ conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium. + 14.10 Die octavo. Quo Dominus surrexit, quo leprosus ingreditur castra, quæ patriarcha Jacob vidit occurrentibus sibi angelis: unde locum castra Dei appellavit Gen. 32.. Postquam. Prima die, qua egreditur sacerdos, extra castra immolari ad immundationem leprosi præcepit, octava die alia sacrificia substituit. Hæc enim eamdem vim habent quam prima: quia omne tempus in hebdomadibus terminatur. Octava ergo et prima est quæ subsequitur. Et notandum quod lepram, id est peccatum summopere vitandum ostendit, quod tam diligenter purgari præcepit. Agnos immaculatos, etc. Omnia hæc figurant sacrificium Salvatoris, qui pro nobis hostia fuit. Ex utroque sexu sacrificium fit, quia utrumque sexum salvavit. HIER. In duobus agnis duo adventus Christi, quibus credendum est a lepra peccatorum mundari, primo enim venit et passus est: secundo in gloria venturus est. Anniculam. Anniculum jubet esse sacrificium tanquam perfectum: perfecta enim in prædictis animalibus annicula sunt: unde et tunc generationi apta sunt. Et tres decimas. Qui enim mundatur sacrificio Unigeniti, debet fide sanctæ Trinitatis signari, tres decimas similæ, id est Trinitatem, Patrem et Filium, et Spiritum sanctum habentem in unaquaque persona perfectionem: denarius enim perfectus est. Similæ. Unigeniti. Quamvis enim Unigeniti passio fuerit, opus tamen est totius Trinitatis: unde in nomine Patris, Filii et Spiritus sancti baptizamur, dum in mortem Christi baptizamur. ISID. Est lepra peccati, etc., usque ad et consequi veniam. Olei sextarium. Quia fide intelligitur et agitur unumquodque prædictorum. Sextarius namque mensura est, nec plus nec minus capientis: quod enim plus est, effunditur, si minus est, non est sextarius. Sic fides ad mentis nostræ mensuram datur, nec capit plus aut minus quam a Deo distribuitur: quod enim plus est aut minus, extra fidem est. Olei sextarium, pinguem Dei misericordiam et gratiam: et si clarissimam sanctimoniæ faciem præferre non valuit, lucernam fidei non exstinguat.

1 Chronicles 15:26Cumque adjuvisset Deus Levitas qui portabant arcam fœderis Domini, immolabantur septem tauri, et septem arietes.

Malachi 1:13Et dixistis: Ecce de labore, et exsufflastis illud, dicit Dominus exercituum: et intulistis de rapinis claudum et languidum, et intulistis munus: numquid suscipiam illud de manu vestra? dicit Dominus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 6:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 6:13Numbers 6Numbers 6:15 →