Leviticus 3:6
Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt. + 3.6 Si vero de ovibus fuerit, etc. ISICH. Quem præcipiat offerre bovem, etc., usque ad in lumbis quoque operatio generationis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Si agnum obtulerit coram Domino,
Cross References
Leviticus 1:10Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret: + 1.10 Quod si, etc. ISICH. in Levit. Paucis immutatis eadem dicit, etc., usque ad unde: Filius non portabit iniquitatem patris, etc. Anniculum, etc. ISID. Agnus oblatus, Christus innocens crucifixus. Unde: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Bene hædus offertur, quia per mortem Christi jugulatur diabolus auctor peccati. ISICH. Hoc de bobus non præcepit, etc., usque ad propterea holocaustum dicitur etiam sine operatione justitiæ.
Leviticus 19:5Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, ut sit placabilis, + 19.5 Si immolaveritis, etc. Omnia fere legis capitula reiterat, ut eorum memoriam auditoribus infigat; sed maxime necessaria, sicut hoc mandatum quod superius proposuit, cum de sacrificiis ageret. Sacrificium salutare accepit, in quo quæ ad salutem pertinent necesse est operari, ut autem sit acceptabile, oportet immolari pietatem et pudicitiam. Hoc enim secundum Apostolum bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui vult omnes homines salvos fieri I Tim. 2.. Comedere autem in die immolationis et altero, est in vita præsenti quæcunque ad salutem pertinent operari: hodie enim et cras pro præsenti sæculo accipiuntur; unde Jacobus: Qui dicitis: Hodie et crastino ibimus in civitatem, etc. Jac. 4.. Dies tertia, quia in ipsa Dominus a mortuis resurrexit, figuram gerit futuri sæculi et resurrectionis, in quo non licebit operari, sed operum suscipere retributionem. Qui ergo hic vivit tanquam illic operaturus sit, tanquam die tertia sacrificium manducaturus, a legislatore hoc facere prohibetur, quia virtutem imperfectam relinquit, tanquam ibi perficere possit.
Numbers 6:14et offeret oblationes ejus Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam, + 6.14 Agnum anniculum. Hunc offert, qui totam spem suam in ejus immolatione ponit, de quo dicitur: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi Joan. 1. Hunc in holocaustum offert, cum pro ejus amore carnes mortificando totam vitam suam ardore charitatis incensam Domino consecrat. AUG., quæst. 12 in Num. Alia littera, etc., usque ad et hoc sacrificium salutaris, quod prius dixerat, in salutare. RAB. Agnum offert in holocaustum, qui Deo exhibet simplicitatem cordis, cum devotione charitatis; ovem, quæ innocentiæ exemplum ostendit; arietem vero pacificam hostiam, cum se in via Dei bene regit, et carnem rebellem animæ imperio subjicit. Et ovem. Ovem offert pro peccato, qui Christum innocentem pro peccato humani generis fideliter credit oblatum. Et arietem. Hoc fit cum ipsum esse confidit, qui per dispensationem carnis cœlestia et terrestria pacificavit, evacuans omnem principatum et potestatem; quem Deus exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, etc.
Acts 4:27Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël, + 4.27 Unxisti. Nomen Christi exponunt. Christi, a chrismate, id est unctione, secundum illud: Unxit te Deus Deus tuus oleo lætitiæ præ consortibus tuis Psal. 44..
Galatians 3:28Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.
Ephesians 1:10in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso; + 1.10 In dispensatione. Id est in plenitudine temporis dispensati a Deo, id est in hoc tempore gratiæ, quo implere quæ cæteris temporibus promissa vel præfigurata sunt, divina providentia rationabiliter dispensavit. Si enim penitus ignari essent homines non prædocti, non reciperent Christum, et nisi prius de naturali et doctrinali essent lege convicti superbi, parvi penderent Christi adventum. Instaurare. AUG. Instaurantur autem quæ in cœlis sunt, etc., usque ad a corruptionis vetustate renovantur. Omnia, quæ in cœlis. Id est, angelos; vel: instaurare, id est, supplere. Quæ in terra. Id est homines, qui peccato depravati erant. In ipso. Id est per Christum.