The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 14 › Leviticus 14:10

Leviticus 14:10

die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similæ in sacrificium, quæ conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium. + 14.10 Die octavo. Quo Dominus surrexit, quo leprosus ingreditur castra, quæ patriarcha Jacob vidit occurrentibus sibi angelis: unde locum castra Dei appellavit Gen. 32.. Postquam. Prima die, qua egreditur sacerdos, extra castra immolari ad immundationem leprosi præcepit, octava die alia sacrificia substituit. Hæc enim eamdem vim habent quam prima: quia omne tempus in hebdomadibus terminatur. Octava ergo et prima est quæ subsequitur. Et notandum quod lepram, id est peccatum summopere vitandum ostendit, quod tam diligenter purgari præcepit. Agnos immaculatos, etc. Omnia hæc figurant sacrificium Salvatoris, qui pro nobis hostia fuit. Ex utroque sexu sacrificium fit, quia utrumque sexum salvavit. HIER. In duobus agnis duo adventus Christi, quibus credendum est a lepra peccatorum mundari, primo enim venit et passus est: secundo in gloria venturus est. Anniculam. Anniculum jubet esse sacrificium tanquam perfectum: perfecta enim in prædictis animalibus annicula sunt: unde et tunc generationi apta sunt. Et tres decimas. Qui enim mundatur sacrificio Unigeniti, debet fide sanctæ Trinitatis signari, tres decimas similæ, id est Trinitatem, Patrem et Filium, et Spiritum sanctum habentem in unaquaque persona perfectionem: denarius enim perfectus est. Similæ. Unigeniti. Quamvis enim Unigeniti passio fuerit, opus tamen est totius Trinitatis: unde in nomine Patris, Filii et Spiritus sancti baptizamur, dum in mortem Christi baptizamur. ISID. Est lepra peccati, etc., usque ad et consequi veniam. Olei sextarium. Quia fide intelligitur et agitur unumquodque prædictorum. Sextarius namque mensura est, nec plus nec minus capientis: quod enim plus est, effunditur, si minus est, non est sextarius. Sic fides ad mentis nostræ mensuram datur, nec capit plus aut minus quam a Deo distribuitur: quod enim plus est aut minus, extra fidem est. Olei sextarium, pinguem Dei misericordiam et gratiam: et si clarissimam sanctimoniæ faciem præferre non valuit, lucernam fidei non exstinguat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And on the eighth day he shall take two he lambs without blemish, and one ewe lamb of the first year without blemish, and three tenth deals of fine flour for a meat offering, mingled with oil, and one log of oil.

In Context

9et die septimo radet capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos. Et lotis rursum vestibus et corpore, + 14.9 Capillos. Cogitationes quæ ornatum homini ut rationali, et multa disceptanti præbent: sicut capilli capitis. Et supercilia. Quæ hominem contemplativum de sublimibus et divinioribus constituunt, quod supercilia in altioribus sita significant. Totius corporis. Etiam verendarum partium, ut nulla remaneat veterum cogitationum, ut totus novus et quasi modo genitus veterem hominem exuat, novum induat. Quomodo enim rasis pilis succedunt novi, si novæ cogitationes ad meliora pullulant veteribus abrasis.

11Cumque sacerdos purificans hominem, statuerit eum, et hæc omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii,

Read all of Leviticus 14

Cross References

Exodus 29:40decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno.

Leviticus 1:10Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret: + 1.10 Quod si, etc. ISICH. in Levit. Paucis immutatis eadem dicit, etc., usque ad unde: Filius non portabit iniquitatem patris, etc. Anniculum, etc. ISID. Agnus oblatus, Christus innocens crucifixus. Unde: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Bene hædus offertur, quia per mortem Christi jugulatur diabolus auctor peccati. ISICH. Hoc de bobus non præcepit, etc., usque ad propterea holocaustum dicitur etiam sine operatione justitiæ.

Leviticus 2:11Omnis oblatio quæ offeretur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino. + 2.11 Omnis oblatio. ORIG. homil. 2 in Lev. Dicat aliquis, etc., usque ad hoc modo verius et perfectius secundum Evangelium sacrificia offers, quæ jam secundum legem non potest offerre Isræl. Fermenti ac mellis. Nihil voluptuosum, nihil suave placet Deo, sed quod habet aliquid mordacitatis et severitatis. Unde pascha cum amaritudinibus manducatur. Ac mellis. Gentilis eloquentiæ, quæ voce suavis est, non re. Unde: Favus distillans labia meretricis Prov. 5.. Quod autem dicitur in Canticis: Mel et lac sub lingua tua Cant. 4., præsentibus non contradicit. Sub lingua enim dicitur, non in lingua, ut ostendatur paganorum sapientia, et Judæorum littera linguæ Ecclesiæ, id est doctrinæ subjecta esse. Horum non vult integram doctrinam offerre. Unde ait: Non adolebitur in sacrificium, id est, holocaustum: primitias tantum eorum offeretis. Primitias enim illius sapientiæ offerimus, non totam, sicut Paulus ad Athenienses, inquit: Sicut vester pœta dixit: hujus et genus sumus. Quod enim invenit congruum scientiæ Dei, non respuit: non tamen ultra testimonia multiplicavit, quia placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes; unde Moyses ait: Super altare vero non imponentur, et cum liceret dici non ponentur, dicit: Non imponentur in odorem suavitatis: significans, quia si tentaverimus de exterioribus divinitatis adipisci notitiam, tale sacrificium ad altare non ascendit, sed deprimitur in terrenis, quia de terra est. BEDA. in Lev., tom. 2.. Quod mel in Dei sacrificium non offerretur, etc., usque ad imperfecta quæque omittimus.

Leviticus 4:32Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam:

Leviticus 14:12tollet agnum et offeret eum pro delicto, oleique sextarium: et oblatis ante Dominum omnibus,

Leviticus 14:21Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt pro delicto, assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium, et olei sextarium, + 14.21 Quod si pauper est et non potest manus ejus, etc. HIERON. Hoc est, si divitias cœlestium charismatum non habet, verbi gratia, si virginitatem servare non valuit, thorum custodiat immaculatum; si martyrii non potuit reportare tropæum, se saltem servet invictum. Quod si pauper est, etc. Mirabiliter condescendit et veniam tribuens paupertati, congrua pauperi sacrificia præcipit, ne obstupescat si majora viribus sacrificia exigantur. Qui tamen non habet panem aut pecuniam, unde emat agnum aut columbam aut turturem? Ad spiritualia ergo horum occasione vocamur, ut lepram, malitiam; pœnitentiam, emundationem intelligamus. Pœnitentiæ sunt opera necessaria, quæ valeant delere peccata. Unde: Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ Luc. 3.. Sunt autem plures qui non possunt solvere quod exigit districtio pœnitentiæ. Exigit enim orationem assiduam, eleemosynam, vigilias, sacrum jejunium, et ut possit dicere: Factæ sunt lacrymæ meæ panes die ac nocte; et, Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis, etc. Psal. 14. Et, Quia cinerem tanquam panem manducabam, etc. Psal. CI. Ignoscit his qui volunt, sed non possunt aliam viam pœnitentiæ, id est, alia sacrificiorum genera exquirit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 14:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 14:9Leviticus 14Leviticus 14:11 →