The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 6 › Numbers 6:25

Numbers 6:25

Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui. + 6.25 Ostendat. Ostensio vultus Dei propitiatio est, et veræ salutis ostensio; unde: Ostende faciem tuam, et salvi erimus Psal. 77..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The LORD make his face shine upon thee, and be gracious unto thee:

In Context

24Benedicat tibi Dominus, et custodiat te. + 6.24 Benedicat. ID. Notandum quia in hac benedictione nomen Domini tertio inducitur, ut sancta Trinitas intelligatur a quo et per quem et in quo omnia bona sunt petenda et impetranda, quia ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Et custodiat. ID. Benedictionem quam percepisti, sua conservet gratia: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam Psal. 126..

26Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem. + 6.26 Convertat, etc. Conversio vultus significat misericordiam, aversio iram; unde: Respice in me et miserere mei Psal. 118.. Et alibi: Quare avertis faciem tuam, et oblivisceris inopiæ nostræ? Psal. 43. Rogandum est ergo ut cujus auxilium avertimus a nobis peccando, per pietatem suam vultum suum super nos illuminare dignetur, ut nos ab inimicis eruens, tribuat perpetuam pacem.

Read all of Numbers 6

Cross References

Genesis 43:29Attollens autem Joseph oculos, vidit Benjamin fratrem suum uterinum, et ait: Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi? Et rursum: Deus, inquit, misereatur tui, fili mi. + 43.29 Attollens autem Joseph oculos vidit Benjamin, etc. ISID. Act. IX Paulum quasi lux circumfulsit, qui parvulus, quia nondum maturam fidei ætatem gerebat. Unde etiam adolescens legitur, dum lapidantium Stephanum vestimenta servabat. Flevit Joseph; cæcitas Pauli fletus est Christi; lavit faciem Christus, cum baptizatur Paulus, per quem a plurimis videndus est Christus. AUG. Affectus boni animi semper proclivis est ad pietatem. Unde in Joseph virtutum possumus considerare copiam. Castus erat, cum sprevit impudicitiam dominæ; sapiens, cum diligenti investigatione fratrum animos explorabat, qualiter sentirent de fratre suo uterino; justus erat in adhibitione disciplinæ delinquentibus; pius, in conversione pœnitentium.

Psalms 4:7Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti lætitiam in corde meo. + 4.7 Signatum est super nos lumen, etc. AUG. Hoc lumen est totum, et verum hominis bonum, quo signatur, ut denarius imagine regis. Lumen. AUG. Lumen, id est, luminosus vultus, et illuminans nos, imago qua cognosceris. CASS. Vel: Crux nobis impressa est, in signum regis nostri, quæ est lumen vultus: quia in talibus radiat Deus. Imago creationis, ratio; recreationis, gratia; similitudinis, tota Trinitas. In corde. AUG. Non foris in vanis, sed intus ubi habitat Deus, quærenda est lætitia. 1

Psalms 80:1In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph. + 80.1 Pro torcularibus. AUG. In quibus tria, etc., usque ad cantatur psalmus Asaph, id est, Dominicæ congregationi. Asaph, etc. CASS. Quia secundum historiam Judæis, spiritualiter Christianis loquitur. AUG. Primo dicit quid agendum electis, qui sunt, oleum, vinum, aves. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 6:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 6:24Numbers 6Numbers 6:26 →