Numbers 6:26
Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem. + 6.26 Convertat, etc. Conversio vultus significat misericordiam, aversio iram; unde: Respice in me et miserere mei Psal. 118.. Et alibi: Quare avertis faciem tuam, et oblivisceris inopiæ nostræ? Psal. 43. Rogandum est ergo ut cujus auxilium avertimus a nobis peccando, per pietatem suam vultum suum super nos illuminare dignetur, ut nos ab inimicis eruens, tribuat perpetuam pacem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The LORD lift up his countenance upon thee, and give thee peace.
In Context
Cross References
Psalms 4:6Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? + 4.6 Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? Futura, scilicet de quibus dubitant et desperant. Ad quod respondens ostendit breviter quæ bona sunt quærenda. 1
Psalms 44:3Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in æternum. + 44.3 Speciosus forma. CASS. Incipit de laude sponsi prius a forma. Benedixit. Priora dixit Propheta ex persona Dei, hæc ex sua; vel omnia ex se. Vel, eructat verbum, qui dicit Deo hymnum. Dico opera. AUG. ad laudem ejus, qui ex eo. Lingua, calamus. Quia quod dico, et scribo. Vel, velociter: quia cito ventura quæ scribo. CASS. In labiis. Quia, eo loquente, mundus gratiam reconciliationis accepit. 1
Isaiah 26:3Vetus error abiit: servabis pacem; pacem, quia in te speravimus. + 26.3 Pacem. ID. Repetitio confirmatio est. Hanc habet ille de quo dicitur: Homo homo filiorum Isræl Ezech. 14.; et alibi: Vir vir cujus uxor cubile maculaverit Num. 5., ut duplex homo et duplex vir pacem consequatur duplicem.
Isaiah 57:19Creavi fructum labiorum pacem; pacem ei qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum. + 57.19 Creavi: quasi diceret: Liberationem a captivitate, quam per Jeremiam post septuaginta annos promisi, opere complevi Creavi fructum labiorum pacem.
Luke 2:14[Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.] + 2.14 Et in terra pax. Quando peccando eramus a Deo extranei, extraneos nos angeli deputabant; sed quia cognovimus regem nostrum, recognoverunt nos angeli cives suos. Et timet angelus adorari ab humana natura quam in suo rege considerat. Hominibus bonæ voluntatis. BEDA. Qui suscipiunt natum Christum, non his qui audita ejus nativitate sunt turbati et eum persecuti. Non est pax impiis, dicit Dominus Isa. 48..