Numbers 7:13
fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: + 7.13 Acetabulum argenteum. Hæc habent os angustum, et angustiam litteræ legis, et obscuritatem prophetarum significant. Varia vasa ad offerenda libamina facta, variæ sunt distinctiones verbi pro varia capacitate auditorum. Aliter enim sapientes, aliter insipientes; aliter divites, aliter pauperes; aliter sani, aliter infirmi docendi sunt; aliter rudis populus Judæorum sub umbra legis, aliter Christianus in veritate Evangelii legis mysteria explanata conspiciens, in virum perfectum nutriendus est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda:
14mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso:
Cross References
Exodus 30:13Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi (siclus viginti obolos habet); media pars sicli offeretur Domino. + 30.13 Dimidium sicli. ID., ibid. Id est decem obolos, etc., usque ad nulla potest infidelium perturbatione corrumpi.
Leviticus 2:1Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit ejus oblatio; fundetque super eam oleum, et ponet thus,
Leviticus 27:25Omnis æstimatio siclo sanctuarii ponderabitur. Siclus viginti obolos habet. + 27.25 Omnis æstimatio siclo sanctuarii pondera. Ut omnis definitio sanctis fiat ponderibus, id est de sacra Scriptura venientibus, exteriora enim pondera, ut philosophorum, vel hæreticorum, quibus veritates et perfectiones hominum pensant, nec sancta, nec justa sunt. Siclus viginti. Id est decem mandata secundum litteram et secundum spiritum intellecta. Quicunque autem aut legem aut Evangelium renuit, non habet didrachma, nec ejus pondera sunt sancta.
Numbers 7:73obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
Numbers 28:5decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.
1 Kings 7:43Et bases decem, et luteres decem super bases.