Exodus 30:13
Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi (siclus viginti obolos habet); media pars sicli offeretur Domino. + 30.13 Dimidium sicli. ID., ibid. Id est decem obolos, etc., usque ad nulla potest infidelium perturbatione corrumpi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 27:3Si fuerit masculus a vigesimo anno usque ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii:
Numbers 3:47accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos): + 3.47 Quinque siclos. Mystice, quisquis initium conversationis et voluntatis vult Deo consecrare, quinque sensus corporis debet diligenter custodire, ne per lasciviam in errorem aut immunda desideria defluat. Sed juxta siclum sanctuarii, qui est oboli 20, id est secundum decalogi doctrinam, quæ in duobus præceptis charitatis consistit, omnia opera sua referat in domum summi sacerdotis et filiorum ejus.
2 Kings 12:5accipiant illam sacerdotes juxta ordinem suum, et instaurent sartatecta domus, si quid necessarium viderint instauratione. + 12.5 Sartatecta. ID. Dicit ruinas domus Domini, ut quod cadere cœperat, fulciretur. Legitur enim in Paralimopenis quod Athalia et filii ejus, id est, sacerdotes idolorum, quia legitur non habuisse filium, destruxerunt domum Domini, et de sanctificatis fecerunt Baal.
Matthew 17:24Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis? + 17.24 Quid tibi videtur. Antequam Petrus suggerat, Dominus interrogat ne scandalizentur discipuli ad postulationem tributi, cum videant eum nosse quæ eo absente gesta sunt. Reges terræ. Dominus noster, et secundum carnem filius regis erat ex David natus, et omnipotentis verbum: ergo ut filius regum tributa non debebat, sed pro humilitate carnis decet eum implere omnem justitiam.