bible.software › Numbers › Numbers 7 › Numbers 7:2
Numbers 7:2
obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant, + 7.2 Principes Isræl et capita, etc. RAB. in Num. Patriarchæ, prophetæ et apostoli, etc., usque ad fiet illis a Patre meo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
That the princes of Israel, heads of the house of their fathers, who were the princes of the tribes, and were over them that were numbered, offered:
In Context
1Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus: + 7.1 Factum est autem, etc., tabernaculum. RAB. in Num., tom. 2. Ecclesiam vel perfectos, in quibus aromata virtutum et orationum adolentur, vel humanitatem Christi: in qua hostiam nostræ redemptionis Patri exhibuit. Ipse enim sacerdos, ipse hostia, et altare; quia in potestate mortem tenens propria voluntate suscepit. Unde: Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam Joan. 10..
3munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi. + 7.3 Sex plaustra. RAB. Plaustra quæ filii Isræl Levitis ad subvectionem tabernaculi obtulerunt, temporalia solatia significant, quæ devoti populi prædicatoribus compensant, ut sine cura et impedimento divino vacent obsequio. Ut et qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant: Si enim seminant spiritualia, non est magnum si metunt temporalia I Cor. 9.. Plaustra recte fide et misericordiæ affectu ornata ut Deo sint accepta, duodecim sunt boves: qui enim in obsequio sanctorum laborant sub jugo apostolicæ doctrinæ omnia honeste et ordinate faciunt. Vel boves, doctores accipimus, qui in agro Domini digne operantur. De quibus dicitur: Non alligabis os bovis triturantis Deut. XXV; I Tim. 5.. Qui enim apostolicam normam vivendo et prædicando conservant dupli honore honorandi sunt. Unum bovem, etc. ID. Quia unitas fidei, etc., usque ad tabernaculum Dei cum debito obsequio properare debere.
Read all of Numbers 7
Cross References
Numbers 1:4Eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis, + 1.4 Principes tribuum, etc. AUG., quæst. 1 in Num. Quid est quod singulos de singulis tribubus eligi jubet principes, etc., usque ad ut vocentur.
Numbers 2:1Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: + 2.1 Locutusque est Dominus. ORIG., hom. 2 in Num. Homo secundum ordinem suum, etc., usque ad et nihil secundum ordinem gerere. ID. Unusquisque nostrum, etc., usque ad ne propter eum nomen Dei blasphemetur. ID. Secundum sua signa, etc. Quibus scilicet cujusque proprietas designatur, etc., usque ad quanto magis reliqui homines propria signa in motibus animorum et animæ virtutibus gerunt?
Numbers 10:4Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israël. + 10.4 Si semel clangueris. RAB., in Num. Semel tubis clangere, etc., usque ad et id ipsum dicant omnes in eodem sensu et in eadem scientia.
1 Chronicles 29:6Polliciti sunt itaque principes familiarum, et proceres tribuum Israël, tribuni quoque, et centuriones, et principes possessionum regis.
Ezra 2:68Et de principibus patrum, cum ingrederentur templum Domini, quod est in Jerusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad exstruendam eam in loco suo. + 2.68 Sponte obtulerunt in domum Dei ad, etc. ID., ibid. Magnæ devotionis indicium est, etc., usque ad quanto eos nec licitis uti considerant.
This Verse In Other Editions
Study Numbers 7:2