Numbers 8:11
Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israël, ut serviant in ministerio ejus. + 8.11 A filiis Isræl. BED. Sub multorum scilicet testimonio et cognitione facienda est electio, ut examinatio digna celebretur, ut nemo reprehendere possit. Debent enim testimonium habere bonum etiam ab his qui foris sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 29:24ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.
Leviticus 8:27tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,
Numbers 1:49Tribum Levi noli numerare, neque pones summam eorum cum filiis Israël:
Numbers 6:20Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini: et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post hæc, potest bibere nazaræus vinum. + 6.20 Elevabit: bona scilicet, quæ continens operatur, Patri præsentabit, et perpetua mercede faciet remunerari. Sacerdotis, quia ad ejus gloriam pertinet quidquid Nazaræus bene voluit et opere consummavit: Ipse enim est qui operatur in nobis et velle et perficere Philip. 2.. Post hæc, id est, post rectam intentionem, discretam promissionem, operis perfectionem, et mercedis retributionem. Bibere: plene et libere haurire spirituale donum, unde: Torrente voluptatis tuæ potabis eos Psal. 35..