The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 8 › Numbers 8:12

Numbers 8:12

Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis. + 8.12 Levitæ quoque, etc. Quia ministri Domini proprio labore initia bonorum operum Domino consecrare festinant, ut sive pœnitentia si agenda, sive studia virtutum exercenda, efficaciter perficiant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the Levites shall lay their hands upon the heads of the bullocks: and thou shalt offer the one for a sin offering, and the other for a burnt offering, unto the LORD, to make an atonement for the Levites.

In Context

11Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israël, ut serviant in ministerio ejus. + 8.11 A filiis Isræl. BED. Sub multorum scilicet testimonio et cognitione facienda est electio, ut examinatio digna celebretur, ut nemo reprehendere possit. Debent enim testimonium habere bonum etiam ab his qui foris sunt.

13Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino,

Read all of Numbers 8

Cross References

Exodus 29:10applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius, + 29.10 Applicabis, etc. AUG., quæst. 126. Alia littera, etc., usque ad super vitulum immolandum.

Leviticus 4:20sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius: et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus.

Leviticus 5:7Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum Domino, unum pro peccato, et alterum in holocaustum, + 5.7 Sin autem non potuerit, etc. ID. Hoc adjiciamus, ut si quid horum princeps peccaverit, hircum offerat de capris, condignam scilicet pœnitentiam sibi, qui nec peccare debuit, nec communicare aliis, nec subditos ad peccandum provocare. Quod ergo evenire non debuit, indiscussum reliquit. Sin autem, etc. ID. Qui non potest affligere se continue, etc., usque ad quia seipsum plenissime Deo sacrificat.

Leviticus 8:14Obtulit et vitulum pro peccato: cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas, + 8.14 Obtulit, etc. ISICH. Quæ sit hujus legis virtus, etc., usque ad necessario autem filii Aaron tanquam communicantes ei sacrificio manus imponunt. AUG., quæst. 23 in Levit. Cum sacrificia pro peccatis memoraret, etc., usque ad et sanguinem fusum ad basim altaris sacrificiorum. Obtulit, etc. ISICH. Lex sacerdotem in multis Christum figurantem, etc., usque ad ovibus præcepit. Obtulit, etc. Mysteriorum traditionem, et pascha mysticum, quod Christus celebravit cum discipulis suis Matth. 26., significat aries: secundus nominatur, quia post agnum in cœna immolatum, seipsum obtulit; unde Aaron super caput arietis manus imposuit cum filiis suis, quia communem cœnam cum discipulis suis Christus celebravit; sed Moyses specialiter hoc sacrificium obtulit, quia plus aliis figuram Christi expressit, qui maxime sacrificium suum fecit.

Leviticus 8:18Obtulit et arietem in holocaustum: super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas,

Leviticus 9:7Et dixit ad Aaron: Accede ad altare, et immola pro peccato tuo: offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo: cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut præcepit Dominus. + 9.7 Et immola pro peccato, etc. AUG., quæst. 27 in Levit.. Alia littera, etc., usque ad non est necesse super holocaustum imponi. Offer holocaustum, etc. Non dicit holocaustum consummationis, ut supra, quando oblatum est ut sanctificatione consummaretur, ut sacerdotio fungeretur, quo fungebatur. Notandum sane cum pro populo offeruntur sacrificia et pro peccato sacrificia esse jussa offerri, et holocaustum et sacrificium salutaris. Pro sacerdote vero oblatum fuisse pro peccato, et holocaustum consummationis, non salutaris. Sed consummationis oblatum est, quando sanctificati sunt sacerdotes. Et hæc obtulit Moyses pro Aaron et filiis suis, postea vero Aaron jam sacerdotio fungens præcipitur pro se offerre vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum non consummationis; tunc enim offerebatur ut sanctificatione consummaretur, et sacerdotio fungi posset, quo cum fungebatur, non erat necesse iterum consummare.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 8:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 8:11Numbers 8Numbers 8:13 →